First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
284 IANUEN.
At saeculo decimo octavo, advertunt procuratores, civilis potestas coepit sese immiscere in negotia Sanctuarii prae- tendens, illius templi bona esse laicalia : quasi absurdum non esset laicale dici patrimonium, quod ad templi alicuius con- servationem debet inservire. Verum temporibus illis, quae magnam rerum omnium commotionem proxime praecesse- runt, multae fiebant in tota fere Europa a laicis potesta- tibus in res iuraque Ecclesiae irruptiones. Magistratibus au- tem ianuensis reipublicae occasionem praebebant, in res templi B. Mariae a Guardia sese inferre, perpetuae inter massarios et Rectorem S. Bartholomaei contentiones.
In his rerum adiunctis, iuxta patronos, opportunum vi- sum est Rectori Livellati, temporum concedere necessitati, et non parum de iuribus suis remittere. Die igitur 21 octo- bris 1787 compositionem cum massariis templi B. Mariae a Guardia stipulatus est, in qua massarii quidem ius Rectoris ad canonem libellarum ianuensium centum et octo admise- runt, promittentes se illum quotannis soluturos. Rector au- tem promisit : nullam partem in posterum habiturum in administratione bonorum templi B. Mariae a Guardia vel in quolibet alio munere, quod per tria saecula exercuerat. Quin imo, pacis et concordiae amore ductus, maximam partem paullatim deseruit alterius quoque iuris, sacra munera in eo templo peragendi, hoc fere tantum sibi reservans, semel in anno sacras ibi functiones agere in die festo B. Mariae a Guardia, et, si quando Archiepiscopus illuc se conferret, aquam lustralem ad ostium templi ei porrigere.
Nec tamen huiusmodi concessiones massariis satisfece- runt, qui sine ulla intermissione, aiunt oratores, nitebantur Rectorem Livellati, etiam ex illis, quae sibi solummodo reservaverat, iuribus omnino depellere. Rector e contra iura sua, ut par erat, omnibus viribus defendere, eorumque co- natus propulsare. Quibus dissidiis ut aliquem finem impo- neret, Cardinalis Tadini Archiepiscopus ianuensis die 26 Se- ptembris anni 1840 decretum- edidit, per quod Rectorem Livellati praecipiebat, ut in posterum a peragendis functio-