QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Juxta triplicem respectum, quem dicit potentia passiva, ut dictum est q. 1. hujus, explicat clare, quomodo datur ad quodlibet creatum. Ut sumitur in ordine ad formam, tantum est quoad formam, quae nata est informare ; quoad principiatum, tantum est ad compositum, ut respicit potentiam activam, tantum est quoad illa, quae talem potentiam habent, de quibus quaest. 6. hujus.
Ad quaestionem dicendum, quod secundum dicta in solutione tertiae quaestionis hujus noni, triplex relatio est potentiae, passivae scilicet ad principiatum, ad efficiens et ad formam. Primo ergo modo nihil est terminus potentiae passivae, nisi compositum ex potentiali passivo, et ex actu ejus. Secundo modo nihil est terminus ejus, nisi quod habet potentiam activam, et quid sit illud quaere in prima istarum quaestionum. Tertio modo terminus potentiae est omnis forma, proprie loquendo, hoc est, quae nata est aliquid informare, quod dico ad excludendum Intelligentias, quae quandoque dicuntur formae. Haec membra, quia de se patent, non oportet insistere ad probandum.
Ad argumenta, tangunt quaestionem, quae quaerit in speciali, an in omni genere sit compositum, et forma propria, respectu quorum potentiale principium proprium sit in duplici potentiajet potest concedi quod sic, secundum intentionem Philosophi in 7. cap. 6. quod in omni genere generatur compositum, et in 12. sicut allegatur. Sed quomodo illa compositio sit intelligenda, dictum est in 8. in quaestione de simplicitate accidentium. Ad secundum igitur argumentum, quod tangit de mutatione, dicendum quod omnis mutatio proprie; dicta est inter terminos oppositos, privationem et formam, illa non sunt simul tempore in eodem, patet: nec privatio praecedit tempore formam, nisi susceptivum praecedat eam, quia in non susceptivo non est privatio. Ad nullam ergo formam est mutatio, nisi quam praecedit tempore suum susceptivum, quia multae formae necessario sunt simulcum propriis susceptivis, ideo sine mutatione insunt. Solummodo autem potest esse mutatio per accidens ad illam, inquantum est ad aliquid, quod est prius ea naturaliter, et quasi ratio susceptivi. Hoc modo quaecumque forma non esset nata sequi tempore esse sui proprii susceptivi, non esset nata terminare mutationem, quae autem non sequeretur, tamen quantum est de se nata esset sequi, non terminaret mutationem, licet nata esset terminare. Quando ergo arguitur ex definitione motus, non valet, quia ibi sumitur potentia opposita actui: ubi autem illa est in susceptivo, bene conceditur mutatio. Sed licet illa, non sic bene potest esse potentia passiva secundum triplicem ejus respectum, qui dictus est in solutione istius quaestionis scilicet ad principiatum, ad agens et ad formam, nam uterque istorum inest, quando est in composito: tertius inest in instanti primo, quo forma inest, licet etiam sine mutatione insit. Potest tamen potentia activa esse alicujus termini, et potentia passiva similiter, cujus non praefuit potentia opposita actui, ideo nec mutatio est ad illum.