REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Voluntas imp?rat cogitationi, vel avertit intellectam, quando in aliqua notitia imperfecta ex pluribus similibus in intellectu simul existentibus, complacet, quia tunc illa notitia intenditur, et aliae remittuntur, vel omnino cessant. Suadetur iste modus ex impugnatione aliorum quinque. Vide Doctorem in Oxon. hic a num. 10. et collat. 2.
Respondeo igitur ad primum articulum, et praemitto tres propositiones, ex quibus patet propositum, quarum prima est, quod una intellectione existente in intellectu, multae possunt esse indistinctae et imperfectae. Hoc patet in exemplo de visu, quia omnia quae objiciuntur oculo sub una pyramide videt, una tamen est visio perfecta illius, scilicet puncti in cono pyramidis ; unde illud super quod cadit axis pyramidis, videtur distincte ; aliorum autem in illa pyramide sunt plures visiones distinctae ; sed si hoc est possibile in sensu, multo magis in intellectu.
Secunda est, quod intellectionem in existentem, licet non cognitam, ut objectum, potest voluntas velle et complacere sibi in illa ; aliter enim voluntas non posset copulare parentem cum prole, quod est contra Augustinum de Trinitate ferme ubique, maxime vero libro 9.
Tertia propositio est, quod voluntate complacente in aliqua intellectione, ipsa intenditur et firmatur ; voluntate autem non complacente et nolente intellectionem, ipsa remittitur et debilitatur, ita quod voluntas intellectionem inexistentem volens intendit, et nolens remittit. Ratio hujus est ex ordine et commixtione potentiarum, nam si agens idem secundum diversas actiones agat circa idem objectum, fortius agit et perfectius ; si vero circa disparata, agit imperfectius, quia omnis virtus unita fortior est in agendo.
Ergo si anima secundum omnes suas potentias operativas agat circa idem objectum, perfectius aget quam si circa objecta diversa agat, secundum diversas potentias, ita quod actio cujuslibet potentiae, ex coactione alterius potentiae circa idem objectum, perfectior est propter ordinem potentiarum ; et ita si voluntas circa illud idem operatur, circa quod intellectus, firmatur intellectus in operatione sua ; haec ratio est propter quid. Quod vero ita sit, patet per experientiam. Experimur enim hoc in omni potentia, quod ipsa fortius agit, si voluntas complacet, et quando potentiae sunt distractae circa diversa objecta, imperfectius operantur.
Item, hoc probatur ex alio, quia agens inferius fortius agit concurrente superiori agente ; sed voluntas est superius agens respectu intellectus ; ergo intellectus perfectius operatur concurrente actu voluntatis.
Ex his ad propositum ex prima propositione, si intellectio una sit perfecta, non tamen ita quod nullam aliam compatiatur secum, tunc cum illa possunt esse multae intellectiones imperfectae in intellectu. Ex secunda propositione, voluntas potest complacere in intellectione existente in intellectu, licet non fuerit cognita objective ; ergo potest complacere in intellectione imperfecta alicujus objecti. Ex tertia propositione, voluntate complacente in aliqua intellectione, intendit eam, et firmat ; ergo illa, quae prius fuit remissa, per illam intentionem fit perfecta et firmata, et voluntate non complacente in alia, alia intellectu remittitur, aut desinit esse, et dicitur voluntas avertere intellectum ab una intellectione, et convertere ipsum ad intellectionem alterius objecti. Et esset simile de oculo, si ipse sit stans in eadem comparatione ad aliquod corpus, et videns plura puncta intra eamdem pyramidem, unde perfectius possit sine sui mutatione convertere se ad videndum aliud distincte, quod prius viderat indistincte. Et per hoc dicendum est ad argumenta.
Ad primum, quod illa volitio, qua imperat intellectui cognitionem illius objecti, avertendo ipsum a priori cogitatione, habet in intellectu cognitionem simul duratione, et priorem natura ; et illa cognitio, ad quam convertit intellectum, quae praecedit esse ejus, habet esse imperfectum, sed intenditur per copulationem, seu complacentiam voluntatis secundum modum praedictum, atque ita complacentia voluntatis est posterior illa cogitatione ut imperfecta, sed prior, quam cogitatio perfecta.
Ad secundum dicendum quod in causis totalibus inconveniens est esse circulum, et in causis simpliciter prioribus, ut in causis naturalibus ; sed non est inconveniens esse circulum, ubi causa superior non est simpliciter necessaria, sed concurrit cum causa inferiori contingenter ; sic est in proposito, quia voluntas non est ita necessaria causa intellectionis, quod sine ea non possit esse, sed est causa alicujus perfectionis in ea.
Ad tertium, dicendum quod causae naturales sufficienter agunt sine aliis causis, quantum ad omnem perfectionem, quam possunt causare, et tamen cum superiori agente istae eaedem causae perfectius agunt ; memoria vero est sufficiens causa intellectionis quoad perfectionem, quam ipsa potest causare in intellectione; illa tamen eadem causa concurrente causa superiore, ut voluntate et agente circa idem objectum, perfectius agit, propter naturalem ordinem potentiarum, quae natae sunt se impedire in actibus, quando circa diversa operantur, et se fortificare, quando circa idem concorditer operantur ; et ideo quando voluntas vult idem illud, circa quod operatur intellectus, in perfectiorem actum intelligendi potest anima. Unde si quando intellectus intelligit aliquid, esset operatio voluntatis circa idem, et imaginatio et sensus circa idem particulare, ut puta, quod esset praesens sensui, multo perfectior esset intellectio, quia propter distinctionem potentiarum circa diversa remittuntur in actibus suis. Secundum hoc ergo, concurrente actu voluntatis circa idem objectum, quod operatur intellectus , perfectior esset actus ; non quod voluntas causat immediate aliquem actum, vel aliquem gradum actus in intellectu, sed propter ordinem naturalem potentiarum, memoria perfectius est causa actualis notitiae, cum sibi concorditer agit voluntas circa idem objectum volendo, circa quod operatur memoria intelligendo. .
Aliter vero posset dici, quod voluntas habet immediatam actionem super intellectum, sed hoc est difficilius videre. Ideo potest dici secun dum priorem viam, quod licet memoria perfecta sit sufficiens principium intellectionis, et voluntas non habeat necessariam actionem circa idem objectum, si tamen coagat, fortificatur tota actio memoriae. Et secundum hoc, patet quomodo cogitatio est in potestate voluntatis.