MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem dalani Beniamin?
Sequitur de benedictione Benjamin genes. xlix, 27 : Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vesperedividei spolia.
Haec benedictio in tribus consistit. Primum, perditorum omnium a culpa ereptio. Secundum, de ereptione gratulatio in gratia. Tertium, in futuro omnium et singulorum glorificatio in gloria.
Et haec in beatissima Virgine fuerunt in summo : quia summam in ereptione habuit victoriam, summam de ereptis in praesenti laetitiam, et summam in futuro de omnibus et singulis gloriam. Et sic sua benedictio benedictionem quoque Benjamin i ncludit .
Si autem secundum tropologiam per Joseph intelligitur gratia discretionis in actione, per Benjamin gratia cognitionis In contemplatione, constat quoque, quod haec in summo habuit beatissima Virgo.
Et sic benedictiones filiorum Jacob omnes quae verae sunt benedictiones, in benedictione Dominae nostrae cum excellentia inclusae sunt.