QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Corollaria ex quaestionibus disputatis, ponit varias divisiones potentiae activae. Alia est in rationalem et irrationalem, de qua vide eum hic in text. 3. et 10. Alia in activam propriam et minus propriam. Tertia est subdivisio rationalis in innatam et acquisitam. Quarta in univocam et aequivocam. Quinta in totalem et partialem, et singula clare explicat. Vide annotationem Mauritii.
Ex dictis patet divisio potentiae activae, nam ex responsione ad tertium argumentum quaestionis quartae patet, quod dividitur in factivam et activam proprie dictam, et hoc ponitur infra cap. 7. noni: ex dictis autem in quaestione 6. patet, quod dividitur in rationalem et irrationalem, et hoc ponitur cap 2. ab Aristotele, et istae divisiones manifestabuntur in sequentibus. Prima in quaestione 14. et secunda in quaestione 15. Activa proprie sumpta, secundum Philosophum, cap. 7. est, cujus ultimus finis est u sus, et non aliquid actum, cujus etiam actio manet in agente. Primum est intelligendum sicut expositum est supra 4. quaestione in responsione ad tertium argumentum, non quin per illam potentiam vere sit aliquid actum, quod etiain est aliqua natura absoluta ; sed quia non est tale, quod natum sit induci per mutationem terminantem motum, nec dicitur actus primus, sed secundus, sicut est de intellectione et volitione; est tamen aliqua activa, quae habet secundam conditionem, scilicet quod ejus actio maneat in agente: non autem primam, scilicet quod ultimus finis sit usus modo jam exposito, sed etiam finis ejus aliquid actum, quod de natura sua ita est primus actus, quod natum esset induci per mutationem terminantem motum, talis est potentiaactiva subjecti respectu propriae passionis. Et ita patet divisio potentiae activae proprie sumptae in propriissimam, et minus propriam. Ex his patet quomodo duae divisiones praedictae se habent ad invicem. Quia irrationalis quaedam est activa, quaedam factiva: et haec quaedam minus proprie, ut in subjecto respectu propriae passionis, nulla propriissima, quia nihil est ibi, quod non sit natum terminare motum, vel sit ipse motus. Rationalis autem etiam, secundum Philosophum, videtur dividi in activam et factivam. Sed hoc intelligendum, quod rationalis dividitur in innatam et acquisitam, sicut potest accipi ex principio quarti cap. et etiam ex solutione 8. quaestionis supra. Et innata, in rationalem per essentiam, et in rationalem per participationem stricte sumptam, quae est appetitus sensitivus. Et ultra rationalis per essentiam large sumptam, in intellectum et voluntatem. Consimili modo dividitur potentia acquisita, scilicet habitus, in habitum appetitus sensitivi, et in habitum intellectualem et moralem, non habitum voluntatis, licet Philosophus dividendo intellectualem et moralem, sub morali comprehendat habitum quemcumque appetitivum, sive voluntatis sive appetitus sensitivi, si tamen in voluntate aliquem habitum posuit. De omnibus istis potentiis rationalibus Philosophus videtur divisisse acquisitas intellectuales, in activas et factivas, sicut patet de arte et prudentia. Et per consequens intellectum oportet ponere, tam activum quam factivum secundum istos diversos habitus: appetitum autem quemcumque seu habitum ejus, non videtur ponere factivum, sed tantum activum. Quomodo autem sint ista intelligenda, videlicet quomodo intellectus, vel ars habeat effectus efficientiae respectu artificiati, et quomodo non, tactum est in 7. quaest, de Consequentia Aristotelis contra Platonem, genitum est hoc aliquid, etc. Quomodo etiam activum aliter convenit, et aliter diversis, dictum est in primo, in quaestione de scientia practica. Item, tertio modo principali dividitur activa potentia in aequivocam et univocam. Et aequivoca est, quando fundatur ratio potentiae super formam alterius rationis, ab illa ad quam est, et ibi semper oportet fundamentum perfectius esse termino, loquendo de totali potentia activa, alioquin effectus excederet efficiens in perfectione. Univoca autem est, quando ejusdem rationis sunt forma, super quam fundatur ratio potentiae et ad quam est. Item, dividitur activa in totalem et partialem. Quod intelligo sic, effectus naturalis vel artificialis communiter producitur a pluribus causis efficientibus ordinatis, omnia illa respectu effectus sunt unum efficiens totale: quodlibet vero, non loquendo de Deo, est efficiens partiale. Et illorum partialium quoddam dicitur principale, quoddam instrumentale: et quoddam primum, quoddam secundum. An autem idem sit causa secunda, et instrumentum, et de multis aliis dictas divisiones tangentibus, dictum est in conclusionibus de causis; hic transeo.
Causarum ergo ordinatarum in quacumque una activa, est potentia activa propria ad eumdem effectum, et haec partialis in suo ordine, non loquendo de Deo: omnes illae potentiae simul sumptae, ut scilicet connexae et concurrentes ad effectum, sunt una potentia activa totalis;una, inquam, unitate ordinis, non realiter unitate speciei, vel numero; imo semper differunt specie, sicut dictum est in 2. quaestione de statu in causis efficientibus.
ANNOTATIONES
Sequitur quaestio undecima cujus sententia clara est ex dictis, recollecta ad quae se remittit. Ubi adverte ad ea quae tangit in solutione 2. principalis de mutatione, quaere in 1. distinct. 5. quaestione 2. in solutione 2. principali, et in 2. distinct. 1. quaestione 4. ad finem, et distinct. 17. et in 3. distinct. 2. quaest. 3. et distinct. 1. quaest. 2. et in 4. distinct. 1. quaest. 1. et distinct. 10. quaest. 1 . et dist. 11. quaest. 1. et distinct. 43. quaest. 2. et 5. pro et contra, sed defende quod hic dicit, quia sic intendit.
Deinde ibi : Ex dictis patet divisio potentiae activae, etc. Recolligit dicta hactenus suo modo de potentiarum multiplici divisione. Ubi adverte primo ad verba sua de subjecto et propria passione, et moderabere ut nosti. Secundo infra, ibi : dictum est in conclusionibus de causis, etc. considera ubi sunt illae conclusiones, sed videntur omnino esse in Theorematibus, ubi hoc egregie habet, licet 1. quaetioneprimae distinct. 4. tangat idem, et q. 5. atque 6. distinct. ejusdem, artic.3. quaestione 1. supra etiam lib. 2. quaestione 4. sed quaere tabulas in Physicis si volueris. Hinc ergo potest colligi veritas illius, quod supra sub dubio tetigi lib. 5. quaestione 11. quod videlicet prius Theoremata scripsit quam Metaphysicam; quod verisimile videtur ex multis, licet alia pars habeat apparentiam, de quo ibi forte aliqua tangam.