REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Delectationem de objecto malo, etiam sine consensu in opus, esse mortale. Ita communis. Vide citatos in Oxon. hic in Schol. num. 13. Quidam tenent de opere prohibito Jure positivo, non esse mortale, Sanch. Lesa. Vasq. Cord. ibidem citati. Id saltem probabile, delectationem de opere mortali, sub conditione justificante, etiamsi sit appetitus sensitivi, non esse mortale, Sancb. I. in Decal. cap. 2.
Sequitur videre secundo quomodo in cogitatione potest esse peccatum materialiter? Dico quod ipsius voluntatis duo sunt actus, scilicet actus concupiscentiae, et actus complacentiae. Et actus complacentiae prior est, quia prius complacet voluntas ex dilectione in illo cui concupiscit, quam concupiscat aliquid sibi voluntas. Potest ergo aliquid sibi inordinate concupiscere, et complacere in illo, et etiam potentiis inferioribus potest aliquod inordinatum concupiscere, et in hoc complacere ; et eodem modo potest quoad actum intellectus.
Quando ergo voluntas imperat cogitationem alicujus illiciti, qua vult ut objectum sit sibi praesens ad concipiendum complacentiam suam in illo, si illud cogitatum sit illicitum, in complacentia plena illius modo praedicto, est peccatum mortale. Et hoc non solum de carnalibus, ut cogitare luxuriam, sed etiam in actibus intellectus respectu aliorum objectorum, ut imaginari et morari cum delectatione in cogitatione mortis inimicorum, et sic patet quod cogitatio de objecto illicito, quae procedit ex complacentia voluntatis in illo post deliberationem, est peccatum mortale. Sicut enim est mortale voluntati concupiscere sibi delectationem de objecto illicito, et illam etiam, vel aliam concupiscere potentiae inferiori, sic etiam peccatum est, ad hoc velle cogitationem de illo objecto.
Haec est sententia Augustini 12. lib. de Trinit. cap. 12. et Magister allegat dist. 24. cap. illo: Itaque ut breviter summa perstringam. Et quod Augustinus ibi intelligat quod delectatio sine consensu in opus, sit peccatum mortale, patet per illud quod dicit, si solum cogitatur de re illicita, totus homo damnabitur, nisi per gratiam mediatoris Dei et hominum liberetur ; quod si esset veniale, posset sine gratia opposita liberari. Ex quo patet quod in eadem cogitatione potest esse peccatum, et non esse peccatum, quia quantumcumque cogitatio sit delectabilis, cum tamen objectum non sit delectabile, non est peccatum. Unde vir sanctus potest delectari in cogitatione alicujus peccati; quod detestatur ; delectari tamen in consideratione alicujus objecti, quatenus objectum sit sibi praesens, ut delectetur in illo, ut in objecto, est peccatum. Et hoc patet per Augustinum 9. Trinit. cap. 19. Definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad artem moris ;esse autem intemperatum ad illud pertinet, quod in illa arte culpatur: sicut nosse et definire quid sit Solecismus, pertinet ad artem loquendi ; facere autem illum, vitium est, quod in illa arte reprehenditur. Sic ergo si cogitatio placet et continuatur non propter cogitatum, sed ut per eam ad finem debitum aliquis pertingat, non est peccatum, sed si propter objetum illicitum, est peccatum ; et isto modo viri justi detestantur cogitationes illicitas.
Ad primum argumentum hujus quaestionis, patet responsio per dicta, quod peccatum formaliter non est nisi in voluntate, sed materialiter potest esse in aliis actibus, non tamen nisi ut imperantur a voluntate. Unde prima cogitatio, ut patet supra, non inducit peccatum, et toties habet homo primas cogitationes, quoties occurrunt diversa objecta, et quoties surgit a somno.
Ad secundum patet responsio, quod verum est de prima cogitatione, quod non est in potestate nostra.
Ad tertium, dicendum quod non sequitur, cogitatio non est prius cogitata: ergo non est volita. Nam sufficit quod actus cogitationis sit praesens in ratione actus, non in ratione objecti considerati, nec recte, nec reflexe ad hoc quod voluntas velit illam, et complaceat sibi in illa. Unde ad hoc quod aliquid sit volitum, oportet objectum esse cognitum, vel cognitionem habere actualiter inhaerentem.
Ad ultimum, patet responsio ex secundo articulo quaestionis, quomodo in cogitatione possit esse peccatum.