MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter B. Virgo comprehendat in se benedictiones illas quibus benedixit Balaam Israeli, quod primam benedictionem ?
Sequitur videre qualiter benedictiones illae quibus benedixit Balaam Israel, in benedictione Dominae nostrae fuerunt inclusae.
Dividuntur autem hae benedictiones in duas paries. In prima ponit benedictiones quantum ad substantiam. Secundo, quantum ad causam efficientem earum, ubi dixit : Videbo eum, sed non modo .''
Prima pars continet tres benedictiones. Prima est benedictio populi quantum ad statum praesentem. Secunda quantum ad statum praeteritum in quo fuerunt, ibi ubi dicit : Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel , etc. Tertia quantum ad statum futurum in quo postea erunt, ubi. dicit : Quam pulchra tabernacula , etc.
Prima benedictio est haec, Numer. XXIII, 9 et 10 : De summis silicibus videbo eum, ei de coilibus considerabo illum,: populus solus habitabit, et inter sig. entes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israel ? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Haec benedictio benedictiones quinque particulares habet. Prima, conversationis altitudo, et hoc dupliciter, vel imitatione Angelorum, et hoc est quod dicit : De summis silicibus videbo : vel imitatione sanctorum et perfectorum hominum, et hoc est quod dicit : De collibus considerabo illum. Secunda benedictio est a malis separatio, et hoc dupliciter, vel a communione daemonum, et hoc est quod dicit : Populus solus habitabit : vel a consortio malorum hominum, et hoc est quod dicit: Inter sig. entes non reputabitur. Tertia benedictio est in se perfectio, et hoc dupliciter : vel in actione, et hoc intelligitur per hoc quod dicitur : Jacob : vel in contemplatione, et hoc intelligitur per Israel, Quarta est seminis multiplicatio, et hoc dupliciter : vel est multiplicatio spiritus, et hoc est quod dicit : Numerum stirpis Israel : vel secundum carnem, et hoc est quod dicit : Pulverem Jacob. Quinta benedictio est finis beatitudo et haec duplex, scilicet bona mors, et hoc est quod dicit : Moriatur anima mea morte justorum : et beatificatio post mortem, et hoc est quod dicit : Fiant novissima mea horum similia.
Et sic benedictio prima cum suis divisionibus decem habuit benedictiones, quarum primam Virgo beata habuit in summo, cujus conversatio summe angelica fuit in virtutum deiformitate, et, peccati immunitate, et virginitatis dignitate : in carne enim omnino praeter carnem vivere non est humana vita, sed angelica. Secundam habuit similiter , in summo : quia omnes pios patrum mores ostendit in se, sed excellit eosdem : unde et in altissimis habitat hominum et Angelorum. Tertiam habuit in summo : summa
enim humilitas quae in ipsa fuit, cum superbia diaboli nihil commune habuit. Item, ab errore et peccatis Gentilium immunissima fuit : quia fide plenissima et sanctissima fuit, et sic quartam benedictionem habuit. Quintam etiam benedictionem in summo habuit : quia sola perfectam contemplationem in summo habuit in via. Sextam quoque habuit in summo : quia qualibet actione liberi arbitrii meruit. Septimam habuit, quia foecunditatem carnis simul cum integritate possidens. Deum et hominem simul genuit. Octavam habuit, quia unum filium carnalem genuit, in quo omnes filios spiritualiter regeneravit. Nonam habuit, quia morte gloriosa et sine dolore et cum more mortua fuit. Decimam habuit, quia gloriosissime, scilicet in corpore et in anima statim surrexit.
Ex his patet qualiter benedictiones Balaam primo datae omnes cum excellentia in benedictione Virginis benedictissimae sunt inclusae.
Sufficientia autem benedictionum sumitur sic : Benedictio vel est ad alium, vel ad seipsum. Si ad alios, vel ad extraneos, vel ad posteros. Si ad extraneos, vel ad bonos, vel ad malos. Si Ad extraneos bonos, vel ad Angelos, et sic est prima benedictio : vel ad homines, et sic est secunda. Si ad extraneos malos, vel daemones, et sic est tertia : vel homines, et sic est quarta. Si ad posteros, vel secundum carnem, et sic est materialis seminis multiplicatio : vet secundum spiritum, et sic est spiritualis multiplicatio. Si autem est benedictio in se, vel in praesenti, vel in futuro. In praesenti, vel quantum ad operationem, et sic est actio : vel est quantum ad cognitionem, et sic est contemplatio. Si in futuro, vel terminus hujus vitae intra, et sic est mors : vel terminus hujus vitae extra, et sic est beatitudo.