QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum potentia passiva dividatur in naturalem et obedientialem ?
D. Thom. 4. dist. 8. quaest. 2. art. 3. et quaest. 29. de verit artio.3. ad tertium. Franc. Mayron. quaest. 3. Prologi. Alens. 4. p. quaest. 36. membr. 5. Cajet. 1. part. quaest. 1. art. 1. Capiuol. in 1 . dist. 42. quaest. 1. art. 3. Farr 1. Cont. Gent. cap. 102. Fons. 9.Met. cap.1. quaest. 4. sect. i.et seq. Suar. disp. 43. Met.sect. 4. Hurt. disp. 9. Phys. sect.14. subject. 1. et seq.
Et arguitur quodnon, quia omnis potentia naturalis, est obedientialis, et e converso. Probatio, quia potentia naturalis est in susceptivo ad omnem formam, quae potest ipsum perficere: sed non est in potentia ad recipiendum aliam aliquam, alias enim etiam materia ignis esset in potentia ad recipiendum immediate intellectionem aliquam, vel volitionem, vel formam Angeli, dato quod Angelus sit immaterialis: vel lapis esset in potentia obedientiali, ut manens lapis esset sapiens, quod videtur incoveniens. Per idem probatur, quod omnis violenta est naturalis, quia passivum non repugnat alicui formae natae perficere ipsum, et nullam aliam potest recipere a violentante, si esset violentans.
Contra, ex 9. hujus cap. 6. colligitur, quod non quodlibet est in potentia quodlibet, sicut nec terra homo, sed semen: hoc autem est falsum de obedientiali, qua immediate ex terra fit homo. Item, pro alia divisione, quia violentum per se, sicut et naturale, sumitur ex parte passi, sicut enim dictum est in 7. in q. de rationibus seminalibus si non esset potentia omnino ad aliquid, non posset violentari; ergo est aliqua potentia, et tamen ad formam violenter inducendam, et alia potest dici potentia violenta: patet etiam quod aliqua est naturalis ; ergo, etc.