REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ad secundam quaestionem respondetur, quod sermo est peccatum (idem de aliis actibus aliarum potentiarum) quatenus subest voluntati, et profertur sine circumstantiis debitis. Quod ait potentiam motivam despotice subjici voluntati, fallit in quibusdam partibus, quae ob sympathiam cum imaginatione et appetitu, contra eam quandoque moventur, de quo D. Thom. I. 2. q. 17. a. 9. ad 3. August. 14. Civit. 16.
Ad quaestionem secundam solvendam, primo videndum est quomodo sermo sit in potestate voluntatis ; et secundo, quomodo in eo est malitia.
Quantum ad primum, dico quod potentia motiva in homine obedit voluntati obedientia servili, quae primo Polit cap. 9. vocatur despotica ; unde in tantum sibi obedit, quod nullum membrum habile ad motum, nisi sit aridum, resistit imperio voluntatis: sed formare voces articulatas est actus potentiae motivae, licet non possint elici nisi praecedente actu imaginationis et intellectus ; ergo sermo est in potestate voluntatis, si lingua sit disposita ad motum, et non sit impedita.
Quantum ad secundum, dico quod malitia, sive peccatum, est in sermone materialiter, formaliter vero in voluntate. Nam recta ratio judi cat de omnibus actibus humanis inferiorum potentiarum, illos debere esse circumstantionatos recte recti tudine sibi debita, scilicet participata, loquendo de actibus potentiarum inferiorum ; sed actus potentiae motivae subest voluntati ; ergo debet esse circumstantionatus, et rectus rectitudine sibi debita, et quod transeat super materiam, et quod ordinetur ad debitum finem et rectum, ut scilicet aedificet proximum, et quod notificet illud quod est in conceptu mentis, aliter esset mendacium ; ex defectu ergo circumstantiae debitae, quam voluntas debet imperare, est malitia in voluntate formaliter, et in sermone materia liter.
Ad primum argumentum, dico quod usus instrumenti ad finem suum, licet in se non sit malus formaliter, potest tamen in eo esse malitia materialiter, inquantum imperatur a voluntate, in qua est malitia formaliter, cum intendit malum finem. Unde utens instrumento ad finem, ut ad finem suum, non peccat utendo eo, si utitur eo debito modo, secundum dictamen rectae rationis.
Ad secundum, dico quod illa malitia est in voce materialiter, prout est significativa. Et cum dicitur quod impositio nullam qualitatem voci tribuit, dico quod verum est, nec aliquam intellectionem, nec aliquem conceptum. Unde nihil valet quod aliqui dicunt, quod vox significativa continet in se conceptum, quem causat in anima. Si enim hoc esset verum, tunc posset vox significativa audita movere intellectum audientis secundum illam intellectionem, inquantum est sic significativa, et tunc moveret intellectum Graeci audientis illam vocem, ad. conceptum quem exprimat, quod falsum est. Unde nulla qualitas sibi imprimitur, nec aliquem conceptum in se continet per hoc, quod est significativa, sicut nec in circulo aliqua qualitas de novo causatur, per hoc quod imponitur ad significandum vinum.
Ideo dico quod vox significativa, solum est signum ad placitum rememorativum. Unde vox tantum immutat sensum auditus, nec habet causare in sensu, nec in phantasia, nec in intellectu, nisi conceptum vocis ex se. Tamen auditu immutato a voce significativa, immutatur phantasia et memoria, et memoramur rei cui tale nomen fuit impositum, et sic excitat intellectum ad considerationem illius rei, cujus prius habuit notitiam. Aliter enim per vocem illam nihil intelliget, nisi prius res cui imponitur, sibi fuerit nota, et quod ad rem illam significandam haec vox imponebatur, et sic reducit intellectum ad actualem intellectionem rei prius notae habitualiter ; et illo modo potest esse materialiter malitia in voce, ut est instrumentum voluntatis.