Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Deus sit primum cognitum naturaliter pro statu isto?
D. Thom. 1. p. q. 12. art. 2. et 4. et q. 85. art. 3 Henric. in summ. art. 22. q. 1. 2. et 3. et quodl. 7. q. 4. Cajet. de ente et essentia, q. 1. Zabarella lib. de ordine inteliig. Gregor. hicq. 3. art, 2. Occham hic q. 5. et quatenus agitur hic de conceptu entis,vtdcn possunt D. Thom. 1. p. q. 13. art. 5 et q. 7. de potentia, art. 7. Hervaeus quodl. 2. c. 7.
Fonseca 4, Metaph. a. 2. q. 2. seat. 4. Scot. infr d. 8. q. 3. et 2. d. 3. g. 3. et 3. d. 8. q. 1. Suar in Metaph. disp. 2. sect. 2. "vide Scot 1. Metaph. q. 10. et 1. Physic. q. 3, 5. et 7.
Juxta hoc quaero : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto?
Et arguitur quod sic : Unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad cognitionem, 2. Metaph. sed Deus est primum ens; ergo primum cognitum.
Item, nihil perfecte cognoscitur nisi Deo perfecte cognito ; ergo nihil simpliciter cognoscitur nisi eo simpliciter cognito. Consequentia apparet, quia in his quae sunt per se, sicut maximum ad maximum, sic simpliciter ad simpliciter, et e contra, ex 2. Topic.
Item,perfectissimusactus potentiae, est circa objectum simpliciter primum: perfectissimus autem actus, scilicet speculatio in qua consistit felicitas, est circa Deum, 10. Ethic. ergo Deus est simpliciter primum objectum cognoscibile.
Contra, omnis nostra cognitio oritur a sensu 1. Metaph. et 2. Poster. in fine: ergo Deus, qui est a sensibus remotissimus, non est primo cognitus ab intellectu nostro.