IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit modum, quo portio inferior potuit absolute nolle passionem, quia non considerat eam in ordine ad ultimum finem, sed ut objectum disconveniens in se, et sic absolute potuit eam nolle, eaque posita in esse, tristari ; et juxta hunc modum, solvit rationes pro opposito positas, n. 27. et 28. et solutiones sunt clarae et Philosophia refertae.
Si quis tamen velit assignare in voluntate inferiori aliquam causam tristitiae, quae non fuit in superiori, dicendo quod inferior absolute noluerit illam poenam, quod de superiori non est verum, poterit ita ponere, portio inferior considerat passionem absque ordine ad finem ultimum, quia sub ista circumstantia considerare, est rationis superioris ; sed circumscripta illa circumstantia, simpliciter est nolenda, quia tantum propter illum est volenda ; igitur ratio inferior non dictat eam volendam, et ita nec voluntas inferior vult eam.
Ad primum alterius viae (n) pro isto articulo ultimo, potest dici quod bonum morale est ens per accidens, aggregans in se aliquem actum et circumstantias multas actui accidentes, ita quod totum ratione circumstantiae unius potest concludi eligibile, qua circumscripta, ratione alterius circumstantiae non erit eligibile residuum.
Per hoc ad argumentum primum pro illa via, conceditur major, circa idem objectum per se, sed hic est tantum per accidens.
Per idem ad secundum (o), quod conclusiones rationis superioris sunt principia ad concludendum, ut per se sumptae, et ut illatae ex principiis rationis superioris, et sic bene possunt sumi oppositae minores sub principio de eodem per accidens, quarum una sit vera ratione unius partis totius, et alia ratione alterius.
Per idem patet ad tertium (p) quod sophisma esset aliud, si concluderet oppositum. Sed de toto eodem per accidens, concludit propter unam circumstantiam oppositum praedicatum ejus, quod inest ei secundum aliam circumstantiam.
Ad aliud de forti, quod procedit de circumstantiis pertinentibus ad rationem inferiorem, et ideo directe contra istam viam potest dici, sicut responsum fuit. Et ad illud contra, dici potest quod simul stant absolute nolle A, et absolute velle sustinere A, praesupposito tamen quodam nolito, scilicet necessitate sustinendi
A. Et cum dicis nolle absolutum est causa fugiendi nolitum, verum est a se, non ab alio illatum, a quo non vult inferri.
Ad Augustinum dico, quod non habuit eamdem causam timendi, quam nos, quia non peccata sua, sicut nos nostra ; ita potest intelligi illud Ambrosii : Doles, Domine, etc.
Ad Magistrum et Hieronymum respondeo, si non patiebatur tantum voluntas surreptitio motu praeveniente consensum, qualis passio convenit ei, ut natura, et potest dici propassio, sed etiam patiebatur motu sequente nolle libere elicitum, tunc intelligendum est propassionem esse, ut distinguitur contra passionem illam, quae conturbat rationem, qualis nulla fuit in Christo.