QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Materiae primae potentiam esse semper naturalem tam quoad materiatum, quam quoad formam ; sed materiae secundae est quandoque violenta, vel neutra. De hoc vide Doct. q. 1. prolog. num. 20. et aliis locis a Mauritio hic citatis.
Ad quaestionem dicendum, quod secundum dicta supra saepe, in materia est triplex respectus, scilicet ad materiatum, ad formam, ad agens inquantum actuans ipsam: tam prima quam secunda, vel absolute consideratur, vel comparando materiam inquantum existens sub una forma, transmutabilis est immediate ad aliam. Primo modo considerando utramque potentiam illam, dico quod nulla est in materia prima nisi naturalis, quia naturalem inclinationem habet ex se, ut sit cujuscumque compositi pars, et quacumque forma perficiatur, cujus potest esse pars, et qua potest perfici: nec potest contra, nec supra suam inclinationemin aliquo compositoesse,velsub aliqua forma, quae ejus est quomodocumque perfectiva, ad impossibile autem nullam habet potentiam. Utraque praedicta in aliquo subjecto ente in actu potest esse violenta, et non naturalis, sicut in aqua manente aqua ad calorem, et in gravi manente grave ad ferri sursum, quia tale subjectum propter actum quem habet, determinate inclinatur ex se ad oppositum talis formae, et ita contra naturam suam inest, si inest. Potest autem inesse ab agente vincente actualitatem istam inclinantem ad oppositum, sicut praesens ignis aquae vincit actualitatem ejus, quia inclinatur ad frigiditatem. Sed universaliter praedicta neutra potentia videtur esse obedientialis, nisi illa obedientialis sit, vel naturalis, vel violenta, quia omnis forma etiam a Deo impressibnis cuicumque passo; vel videtur esse secundum inclinationem passi, vel contra, maxime si ex ipso, quod non est contra inclinationem passi, sit secundum eam, si passum quodlibet inclinetur ad omnem actum perfectum ejus, cui non repugnat. Quod si ponatur aliqua forma perfectiva alicujus subjecti, quod ad ipsam neutro modo se habet, scilicet quod nec inclinatur ad ipsam, nec ad ejus oppositum: tunc potest respectu talis, potentia nuda dici obedientialis, licet non proprie dicatur obedientialis, ut jam dicetur ; nam et talis forma, si qua esset, posset forte ab agente naturali induci, multo magis quam forma, ad quam est potentia violenta, quia susceptivum est magis capax. Sic ergo patet ex dictis quomodo potentia materiae ad compositum et formam absolute sumpta, et cum materia dividitur proprie in naturalem et violentam, et forte in nudam sive neutram, sed non proprie in obedientialem, ut dicetur.