REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Opera sensitivae et negativae, mediante putentia motiva, subsunt voluntati ; unde cum sine circumstantiis debitis fiunt, peccata sunt. Circa solutionem ad primam, vide in Oxon. in Schol. hic num. 19. ubi resolvitur. Primo, an detur aliquis actus voluntatis, non liber? Secundo, qui motus primi sint peccata Tertio, an actus aliarum potentiarum possint esse mali, sine actu positivo voluntatis ? Quarto, an appetitus inferior habeataliquam libertatem propriam ? Ad quartam quaestionem, explicat divisionem pccc ti in peccata cordis, oris et operis.
Ad tertiam quaestionem solvendam, videndum est, sicut prius : Primo, quomodo operationes aliarum potentiarum sunt in potestate voluntatis ? Secundo, quomodo in eis est malitia?
Quantum ad primum, dico quod opus accipitur in proposito pro operatione aliarum potentiarum a potentia motiva linguae, licet enim sermo sit opus quoddam ; tamen distinguitur contra alia opera, quia secundum illud opus sermonis maxime se homo civiliter habet et politice.
Dico ergo quod potentia motiva est in potestate voluntatis, ut supra ostensum est ; potentiae etiam sensitivae sunt in potestate voluntatis, et etiam vegetativae, quatenus dependent ex operatione potentiae motivae, ut vegetativa requirit oppositionem nutribilis, quantum ad potentiam nutritivam, et similiter approximationem activi et passivi. Et secundum hoc potentia generativa est in potestate nostra, et in ea potest esse peccatum materialiter, inquantum ad actum inordinatum praecedit potentia motiva, quae est in potestate voluntatis ; similiter etiam quantum ad potentias sensitivas, quatenus operationes earum dependent a potentia motiva. Unde Augustinus 12. Trinit. cap. 8. dicit quod quia apertio palpebrarum necessario requiritur ad visionem, et motus localis palpebrarum obedit animae, eatenus visio est in potestate voluntatis.
Sed suntne illae potentiae aliter in potestate voluntatis, quam per principium motivum ? Dico quod sic, quia perfectius possunt in actum ex eo, quod voluntas habet actum circa idem objectum ; patet in visu. Nam stante eadem dispositione objecti et oculi, potest visus imperari a voluntate, ut absque motu locali intueatur aliquem punctum perfectius modo quam prius, et hoc in eadem pyramide, et infra eamdem basim, propter copulationem voluntatis.
Sed quomodo est malitia in eis ? Dico quod materialiter eodem modo, sicut in aliis, in sermone et cogitatione, scilicet quando non sunt cum debitis circumstantiis elicitae, et carent rectitudine participata quam deberent habere.
Ad primum argumentum de Apostolo, dico quod illud est intelligendum quoad primos motus, et de his non video quod sint peccatum, quia praecedunt omnem actum voluntatis, et nulla ratio culpae est in aliquo praecedente actum voluntatis. Delectationes vero, quae sunt in voluntate, sunt peccatum, quando sunt de illicito, ut quando voluntas delectatur appetitui sensitivo, quia illae non sunt sine actu rationis et voluntatis praecedente.
Si dicas quod primi motus sunt peccata, ex eo quod voluntas non praevenit, dico quod tunc non est aliquod peccatum commissionis, sed forte omissionis, et sic illa opera, quae sunt peccata formaliter, sunt illa opera interiora.
Ad secundum, dicendum quod appetitus noster sensitivus, in quo convenimus cum brutis, est liber per participationem, et rationalis per participationem, quia subest voluntati, et similiter potest converti ad bonum, et averti a bono. Non tamen in nobis est rationalis per participationem per actum suum, sed per actum alterius potentiae ; in brutis vero licet sit appetitus sensitivus, non tamen est particeps rationis in eis, sicut in nobis.
Ad quaestionem quartam, dicendum quod Hieronymus hic non di vidit peccatum actuale formaliter, nec etiam subjectum peccati formalis, quia hoc est actus voluntatis, et non cogitatio, nec sermo, nec opus, exterius, nec originale peccatum, quia hoc est tantum in anima, sed distinguit tantum subjectum materiale peccati. Et posset contineri illa divisio peccati materialis sub duplici membro, scilicet quod peccatum quoddam consistit in actu interiori, et quoddam in actu exteriori. Primo modo est peccatum cogitationis. Se cundo modo subdividitur, quia sic continet locutionem et operationem, et rationabiliter distinguit illud peccatum locutionis a peccato operis, quia locutio maxime convenit homini, ut rationalis est, et ut homo est, quia ut sic est communicativus:: et amabilis ; locutio enim facit ad communicationem et ad amationem, et sic circumloquimur actum exteriorem per duo membra, et debet intelligi divisio positive quoad peccatum commissionis, negative quoad peccatum omissionis, in cogitatione, locutione et opere.