MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem tertiam Balaam
Tertia benediction Balaam principalis est haec, Numer. XXIV, 5 et seq : Quam pulchra tabernacula tua, Jacob ! ei tentoria tua, Israel ! Ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rea: ejus, et auferetur regnum illius. Deus eduxit illum de aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerolis. Devorabunt sig. entes hostes illius, ossaque eorum con fringent, et per forabunt sagittis, Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit, Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
In hac benedictione novem benedictiones sunt comprehensae. Prima est multiplicatio ecclesiasticarum actionum, et hoc intelligitur per hoc quod dicit:
Quam pulchra tabernacula. Secunda est pulchritudo religionis, et hoc est: Ei tentoria tua, Israel, Tertia est ordo et institutio praedicatorum, et hoc est quod dicitur : Fluet aqua de situla ejus. Quarta est Judaici regni destructio, et hoc est: Propter eum, tolletur Agag, rex ejus. Quinta est regni gentium Ecclesiae subjectio, et hoc est, quod devorabunt gentes hostes illius. Sexta est daemonum confractio, et hoc est: Ossaque illorum confringent Septi rua est Anti-Christi interfectio, et hoc est: Per forabunt sagittis. Octava est a somno mortis resurrectio, et hoc est: Accubans dormivit ut leo, Nona est malorum et bonorum remuneratio, et hoc in telligitur, ibi, Qui benedixerit tibi, etc.
Sumatur istarum benedictionem sufficientia in hunc modum. Ecclesiae .bene-
dictio, vel in praesenti vita, vel in futura. Si in hac vita, est collatio boni, vel est multiplicatio actionum vel contemplationum, vel utrorumque donorum : et secundum hoc sunt tres primae, scilicet multipiicatio ecclesiasticarum actionum, pulchritudo religiosorum, abundantia praedicatorum. Si autem est mali ablatio, vel est cum mutatione, et sic est regni Judaici translatio : vel est destructio, et hoc vel daemonum, vel hominum, vel Anti-Christi qui est homo plenus daemoniis : et secundum hoc sunt tres, illae scilicet, regni gentium subjectio, daemonum confractio, Anti-Christi interfectio. Si post hanc vitam est, vel omnium communis resurrectio, vel bonorum remuneratio, et malorum damnatio : et sic sunt duae ultimae benedictiones.
Qualiter autem istae benedictiones conveniunt benedictissimae Virgini Mariae, facile est declarare. Summa enim fuit, ut saepius dictum est, in actione, in contemplatione, et in doctrina. Ipsa quoque in suo partu transtulit regnum Judaeorum, quia regem genuit Christianorum, et per consequens regnum destruxit Gentium et daemonum et Anti-Ghristi, quem Filii sui ore interficiet: et omnes bonos et malos remunerabit, quia remuneratorem omnium generavit, et ipsum bonis in praemium donavit.
Et sic patet qualiter novem benedictiones istae in benedictione superbenedictissimae Virginis sunt inclusae.