MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat In se quartam benedictionem Balaam?
Quarta benedictio Balaam, quae non tantum benedictio sed aliarum benedictionum est causa, est haec, Numer. XXIV, 17 et seq. : Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth, Et erit Idumaea possessio ejus: hereditas Seir cedet inimicis suis : Israel vero fortiter aget De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.
Haec benedictio dividitur in septem partes. Prima est benedictissimae Virginis generatio. Secunda est Filii Dei ex ipsa incarnatio. Tertia, destructio vitiorum. Quarta, hominum liberatio. Quinta, bonorum confirmatio. Sexta, bonorum dominatio. Septima, malorum damna- tio. Prima intelligitur per hoc quod dicitur : Orietur stella ex Jacob. Secunda per hoc quod dicit: Et consurget virga de Israel. Tertia per id, Et percutiet duces Moab. Quarta per id, Et erit Idumaea possessio ejus. Quinta per id, Israel vero fortiter aget. Sexta per id, De Jacob erit qui dominetur. Septima per id, Et perdat reliquias civitatis.
Et sumitur harum benedictionum sufficientia in hunc modum: Causam benedictionis, vel est sumere in se, vel in effectu. In se, vel. est mediata, et sic est generatio Dominae: vel immediata, et sic est incarnatio Filii. Si autem In effectu, vel est in praesenti, vel in futuro. SI in praesenti, vel respectu bonorum, vel malorum. Si malorum, vel vitiorum, et sic est tertia : vel hominum, et sic est quarta. Si respectu bonorum, sic est quinta. Item, si est In futuro, vel est respectu bonorum, et sic est dominatio : vel malorum, et sic damnatio.
Patet igitur qualiter hae partes procedunt et dependent a benedictione beatissimae Virginis, quae in hac prima est radix omnium et causa consequentium:
quidquid enim est causa causae, est causa omnium sequentium causatorum : unde cum beatissima Virgo mediante illa benedictione qua abundat in mulieribus, sit causa corporalis generationis de ipsa, et illa sit causa consequentium, patet quod in ipsa et sua benedictione istae benedictiones causaliter sunt inclusae.