Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum possibile sit peccare in Spiritum sanctum ?
D. Thom. 2. 2. quaest. 14. art. I. et 2. Me quaest. I. art. I. Alens. I. part. quaest. 173. membr. I. D. Bonavent. hicarg . I. quaest, I. et Richard. ibi . Durand. quaest, I. Gabr. ibidem. Scotus in Oxon. hic.
Circa distinctionem quadragesimam tertiam quaeritur : Utrum possibile sit voluntatem peccare in Spiritum sanctum ? Quod non videtur. Non potest quis peccare in unam personam divinam, nisi peccet in aliam, quia, ut dicitur Joannis 19. Qui diligit me, diligit et Patrem meum ; ergo, etc.
Item, si potest esse aliquod peccatum in Spiritum sanctum, hoc est peccatum, quod opponitur charitati, quia secundum Magistrum dist. 17. primi libri : Charitas est Spiri tus sanctus. Et patet primae Joannis 5. Deus charitas est; charitati autem opponitur odium; sed Deum non potest odire voluntas, quia in Deo non est aliqua ratio mali.
Item, si est aliquod peccatum in Spiritum sanctum, illud est irremissibile secundum sententiam Salvatoris, Matth. 12. et in littera 1. cap. Sed nullum peccatum est irremissibile per Augustinum 1. Retract. cap. 29. ergo nullum est peccatum in Spiritum sanctum.
Oppositum patet per Magistrum in littera.