Posita divisione divinorum nominum, et ostenso quod quaedam pluraliter in divinis praedicantur, et quaedam singulariter tantum, inquirit magister hic de nominibus significantibus unitatem et pluralitatem, qualiter in deo accipiantur; et dividitur in partes duas: in prima determinat de ipsis nominibus significantibus unitatem et pluralitatem secundum se; in secunda ostendit qualiter termini significantes pluralitatem, possunt addi huic nomini persona, 25 dist. Ibi: praeterea considerandum est. Prima in tres: in prima movet quaestionem; in secunda solvit eam, ibi: si diligenter praemissis auctoritatum verbis intendimus; in tertia solvit quamdam objectionem, ibi: hic non est praetermittendum quod cum supra dictum sit, deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum... In contrarium videtur sentire Isidorus.
Si diligenter praemissis auctoritatum verbis intendimus...
Magis videtur horum verborum usus introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate divinitatis quae ibi non sunt. Hic solvit quaestionem, et circa hoc tria facit: primo ponit summam solutionis in generali; secundo specificat quantum ad nomina significantia unitatem, ibi: cum enim dicitur deus, multitudo deorum excluditur; tertio quantum ad nomina significantia pluralitatem, ibi: ita etiam cum dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in deo ponimus.
Circa primum duo facit: primo ostendit quid significet hoc nomen unus, quando termino essentiali adjungitur; secundo quid significet, quando termino personali adjungitur, ibi: similiter cum dicitur, unus est pater... Ratio dicti est quod non sunt multi patres.
Ita etiam cum dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in deo ponimus. Hic ostendit quid significent in divinis nomina pertinentia ad pluralitatem; et circa hoc tria facit: quaedam enim nomina pertinent ad pluralitatem, significantia ipsam pluralitatem, quorum significationem primo exprimit: quaedam vero significant id quod est principium pluralitatis, sicut distinctio et discretio, quorum significationem secundo exponit, ibi: cum autem dicimus, distinctae sunt personae, vel distinctio est in personis, confusionem, atque permixtionem excludimus. Quoddam vero est quasi continens pluralitatem, sicut hoc nomen trinitas, quod est collectivum personarum, cujus significationem tertio explanat, ibi: cum vero dicitur trinitas, id significari videtur quod significatur cum dicitur, tres personae. Circa primum duo facit: primo exponit nomina significantia pluralitatem in communi, sicut hoc nomen plures; secundo nomina significantia pluralitatem in speciali, ibi: ita et cum dicuntur discretae personae... Eamdem intelligentiam facimus.
Ubi primo exponit nomen pertinens ad ternarium personarum; secundo nomen pertinens ad binarium, ibi: similiter cum dicimus, duo sunt pater et filius, non dualitatis quantitatem ibi ponimus.
Cum autem dicimus, distinctae sunt personae...
Confusionem atque permixtionem excludimus. Hic exponit nomina significantia id quod est principium pluralitatis: et primo nomen distinctionis; secundo nomen discretionis, ibi: ita et cum dicuntur discretae personae... Eamdem intelligentiam facimus.
Hic quaeruntur duo: primo de nominibus significantibus unitatem et pluralitatem in divinis; secundo de nominibus significantibus ea quae sunt pluralitati annexa.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum unitas sit in divinis, ut deus vere unus dici possit; 2 utrum sit ibi aliquis numerus; 3 si utrumque est ibi, utrum nomina significantia unitatem et pluralitatem praedicent aliquid positive in deo, vel tantum removendo, ut in littera dicitur; 4 si ponunt aliquid aliquo modo, quid significent, utrum essentiam vel notionem.