MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter B. Virgo comprehendat in se benedictiones quibus Moyses benedixit Israel praecepta servanti ?
Sequitur videre de benedictionibus quibus benedixit Moyses Israel praecepta Domini servanti, dicens, Deuteron. xxviii, 3 et seq. : Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. Benedicitis fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, sig. reges armentorum tuorum, ei caulae ovium tuarum. Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae. Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis. Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambu ......
laveris in viis ejus. Videbuntque omnes terrarum populi, quod nomen Domini invocatum sit super te, et tinebunt te. Abundare te faciei Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumen-torum tuorum, fructu terrae tuae quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi. Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, coelum, ut tribuat pluviam terrae tuae, in tempore suo : benedicet que cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis sig. entibus multis, ei ipse a nullo foenus accipies. Constituet te Dominus Deus tuus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter.
Et ponuntur hic decem et novem benedictiones. Prima est gratia contemplationis, et hoc est: Benedictus tu in civitate. Secunda est gratia actionis, et hoc est: Benedictus in agro. Unde Glossa: " Benedictionem contemplativae et activae. " Tertia est puritas contemplationis, et hoc est: Benedictus fructus ventris tui. Quarta est utilis operatio, et hoc est: Fructus terrae tua. Quinta est in aliis fructificatio, et haec est triplex, in laicis, in clericis, et religiosis. Prima per jumenta. Secunda per armenta. Tertia per caulas ovium. Sexta est virtutum frugalitas, et hoc dupliciter, vel quantum ad actum, et hoc est: Benedicta horreatua. G lossa : " Virtutum custodia. " Vel, quantum ad habitum, et hoc est: Benedictae reliquiae tuae : unde Glossa : " Bona voluntas quae remanet post opera. " Septima est felix consummatio, et haec est duplex, quantum ad ope rationem boni, et hoc est: Benedictus ingrediens : vel quantum ad evasionem mali, et hoc est: Benedictus egrediens. G lossa : " Ingrediens in perceptione praemii, egrediens ab hac vita ad aeternam, " Octava est victoria tentationum, et hoc est: Dabit Dominus inimicos tuos. Nona est Clini tentatione proventus, et hoc est : Per unam viam venient ad te. Decima est spiritualis refectio, et hoc est: Emittet Dominus benedictionem super cellaria. Et haec est duplex, de gratia contritionis, et haec est: Benedictio super cellaria : et de labore satisfactionis, et hoc est: Super opera manuum tuarum. Undecima est coelestium donorum multiplicatio, et hoc est: Benedicetque tibi in terra quam acceperis, unde Glossa : " Coelestium multiplicatio donorum. " Duodecima est sanctorum associatio, et hoc est : Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, Decima tertia est hostilis timoris incussit), et hoc est: Videbunt omnes terrarum populi, quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. Decima quarta est temporalium et spiritualium successio, et hoc est: Abundare te faciet Dominus omnibus bonis. Decima quinta est in subditis prosperatio, et haec triplex, contemplativi, et hoc est: Benedictus fructus ventris tui: spirituales filii clerici, et hoc est: Fructus jumentorum : laici, et hoc est: Fructus terrae. Decima sexta est abundantia sapientiae divinae, et hoc est: Aperiet Dominus thesaurum suum optimum. Decima septima est doctrinae praeeminentia, et hoc est: Coelum ei pluviam terrae, etc. Decima octava bonorum operum frequentia, et hoc est: Benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Decima nona est dignitatis excellentia,haec et est triplex, et in dando et non accipiendo,
et hoc est: Tu faenerabis gentibus multis : in dominando et non serviendo, et hoc est: Constituet te in caput, et non in caudam : in regendo et non subessendo, et hoc est: Supra, et non subter.
Hujus benedictionis sufficientia sumitur in hunc modum : Benedictio Ecclesiae est, vel quantum ad contemplationem, vel quantum ad actionem. Si ad actionem, vel est ordinata in bonum, vel contra malum. Si. in bonum, vel est in bonum meriti, vel in bonum praemii. Si in bonum meriti, hoc est vel in operibus, vel in virtutibus. Si in operibus, vel in genere, vel in specie. Si in genere, vel est contemplatio, et hoc est : Benedictus tu in civitate : vel est actio, et hoc est : Benedictus in agro. Si in specie, vel est in se, vel in subditis. Si in se, vel est interius, vel est exterius. Si interius, sic est : Benedictus fructus ventris tui. Si exterius, sic est: Fructus terrae. Si autem est opus in subditis, vel est in laicis, et sic sunt jumenta : vel in clericis, et sic sunt armenta : vel in religiosis, et sic sunt caulae ovium. Si. autem est bonum meriti in virtutibus, vel in actu, et hoc est : Horrea : vel. in habitu, et hae sunt reliquiae. Si autem est bonum praemii, vel est in bono, vel in malo. Si in bono, hoc est ingrediens : si in malo, sic est egrediens : unde Glossa : " De praesenti vita ad aeternam. " Si autem est activa contra malum, sic est cum tentatione proventus, et hoc est: Dabit Dominus inimicos tuos. Si autem est benedictio pertinens ad. contemplationem, vel hoc est quantum ad vitam, vel quantum ad doctrinam. Si quantum ad vitam, vel in se, vel respectu aliorum. Si in se, vel est delectabile ut spirituale gaudium, et hoc est, vel in habendo, vel in recipiendo, et hoc est : Cellaria tua : vel in agendo, et hoc est : In operibus manuum tuarum. Vel, est utile ut multiplicatio bonorum, et hoc est : Benedicta terra tua. Vel, est honestum ut consortium bonorum, et hoc est: Suscitabit te Dominus in populum sanctum. Si antem est respectu aliorum, hoc est vel respecta inimicorum, vel amicorum. Si respecta inimicorum, tunc
est quod dicit : Videbuntque omnes. Si respectu amicorum, vel in se, vel in subditis. Si in se, hoc est : Abundare te faciei Dominus, Si in subditis, vel hoc est in religiosis, et hoc est : Fructus ventris tui I vel in clericis, et hoc est : Fructus jumentorum tuorum : vel in laicis, et hoc est : Fructus terrae, Si autem est pertinens ad doctrinam, vel est in cognoscendo, et sic est : Aperiet Dominus thesaurum suum : vel est in docendo, et hoc est : Pluviam tribuat tibi. Vel est in agendo, et hoc est tripliciter, in se, et hoc est : Benedicet operibus manuum tuarum : vel respectu aliorum, et tunc est, vel respectu dominorum, vel doctorum, vel praelatorum. De primo : Foenerabis sig. entibus multis : de secundo : In caput, et non in caudam : de tertio : Supra, et non subter. Quasi diceret : Erit magister et non discipulus, dominus et non servus, praelatus et non subditus.
Qualiter autem istae benedictiones conveniant beatissimae Virgini, facile est videre. Gratiam enim contemplationis habuit in summo, quae perfecte divinitatis et humanitatis sacramen ta cognovit in via. In actione perfecta fuit : quia omnibus operibus meruit. Benedictum fructum ventris habuit : quia pura in summo mater corporaliter et spiritualiter fuit. Fructificationem in aliis prae omnibus aliis habuit : quia mater virginum omnium et omnium clericorum et omnium religiosorum per continentiam exstitit, imo quia omnium bonorum mater fuit. Item, frugalitatem virtutum in summo habuit : quia omnes virtutes viae per modum patriae habuit. Item, benedicta luit ingrediens et egrediens : quia de hac vita sine dolore mortis migravit, et statim corpore et anima coelum introivit. Item, tentationum victoriam in summo habuit I quia numquam in aliqua tenta- tione vel semel venialiter cecidit, ubi tamen justus non solum semel in die, sed septies cadit . Item, tentationum habuit
proventum, non quod humilior vel cautior surrexerit, sed quia adeo fortiter stetit, quod nec alicui tentationi in puncto minimo cessit. Item, summam refectionem habuit spiritualem, ut supra in materia de beatitudinibus et fructibus manifestum fuit. Item, coelestium donorum, multiplicationem in summo habuit: quia gratia plena fuit : unde Angelus : Ave, gratia plena. Item, sanctorum societatem in summo habuit : quia virginibus, viduis, conjugatis, activis, contemplativis, conformis fuit, et simul etiam omnium illorum proprietates in summo habuit, quae angelicam et humanam vitam in summo habuit : unde, In plenitudine sanctorum detentio mea . Item, in hostibus incussio in ipsa in. summo fuit : quia terribilis ut castrorum acies ordinata fuit omnibus : nimirum quia caput antiqui serpentis contrivit, et nos de maxilla ejus extraxit. Item, temporalium et spiritualium successio in ipsa in summo fuit, quae confidenter de se dicit : In me gratia omnis viae et veritatis : in me omnis spes vitae et virtutis '' . Item, in filiis prosperatio in ipsa in summo fuit : quia Deum genuit et hominem, et omnem rationalem vel recreabilem creaturam recitavit. Item, abundantiam divinae sapientiae in summo habuit : quia nihil ignoravit. Item, doctrinae praeeminentiam in summo habuit: quia summae doctrinae doctrix fuit, scilicet disciplinae Dei, et omnia nobis per Verbum increatum praedicavit. Item, bonorum operum frequentiam habuit: quia quolibet opere meruit. Item, dignitatis excellentiam habuit in summo : quia mater Dei, regina caeli, et regina misericordiae exstitit.
Et sic patet, qualiter omnes istae benedictiones in benedictione beatissimae Virginis sunt comprehensae.