QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat bene potentiam in ordine ad compositum dicere respectum ex qua, et in ordine ad actum, in qua, et in ordine ad agens, in quam, nec opus est ponere plures potentiae respectus. Ponit divisiones varias potentiae sumptas pro principio, de quibus in praecedentibus actum est. Nota in fine, quod tangit de immaterialitate Angelorum, de qua nihil resolvit, sed indicat dubiam esse, quaestione 15. de An. tenet ut probabile eos habere materiam, pro qua sententia multos ibi adduxi, et argumentis in contrarium, etsi satis difficilibus, respondere sategi.
Quantum ad illam divisionem, de qua quaeritur, scilicet de qua et in qua, dicendum, quod in quocumque principio passivo, hoc est, sive materia, sive subjecto, ille respectus, quem habet tale principium ad compositum ex ipso et actu, est tanquam ex quo tale compositum est, vel potest esse, et ita ille respectus potest dici esse potentiae de qua. Ille autem respectus, quem habet tale principium ad actum cum quo constituit compositum, est respectus potentiae in qua, quia materia nihil est ipsius actus, qui primo in ea est, quia tunc non esset primo in ea, sed tantum per partem: sed tantum est materia proprium receptivum formae, et ideo in qua, non ex qua. Respectus autem tertius materiae, scilicet ad agens, potest dici ratio potentiae in quam, secundum quod ille Auctor 6. Principiorum vult quod agens requirit aliquid in quod agat. Et hoc in quod est, non est illud quod agens agit, sive ut productum, cujusmodi est compositum, sive ut quo producitur, cujusmodi est forma. Isto modo, dicta distinctio ex quo, et in quo, et in quod, est distinctio triplicis respectus passivi ad tria, ad quae comparatur, et est inconveniens distinctio. Sed ad unumquodque illorum comparando materiam, dicta distinctio non habet locum, quia quilibet respectus praecise ad suum terminum, ita quod non possunt concurrere respectu ejusdem termini, sicut faciliter patere potest consideranti rationes eorum. Quomodo enim idem respectu ejusdem passivi, est activum et forma? vel secundo, activum et compositum, cujus illud passivum est pars? vel tertio, compositum ex illo et forma illius? ubique videtur contradictio. Addunt autem aliqui potentiam de qua, qualem ponunt in luminoso respectu luminis, negando ipsum educi de potentia medii, et illam potentiam dicunt esse in causa originante virtualiter, et per hoc effectum originatum non esse de nihilo: sed sicut propagans est quoddam originans, ita originans est quoddam efficiens, vel oportebit dare quinque genera causarum. Patet enim quod sub alio nullo ge. nere continetur, quam sub efficiente. Itaque si hic est dicendum, effectum esse de tali, vel de sumatur pro quodam ab, vel quod verius, de tota substantia sua, ut in divinis, vel de parte, ut in animatis tanquam de materia, vel quasi materia originans originat, et tunc originatum primo est de illo, quod est sibi materia vel quasi materia, quod fuit aliquid generantis in creaturis, et est aliquid generatum in Deo: et ideo per se et primo dicitur originatum de originante ratione illius, quod est, vel fuit aliquod originatum, sicut homo sanatur, quia thorax. Hoc modo potentia materiae de qua est materiae, vel quasi materiae, nec facit aliud membrum a praedictis duobus, scilicet ex qua et in qua Itaque illaest tantum trimembris divisio, non capiens de qua quasi quartum membrum, praeter ex qua, et in qua, et in quam, intelligendo illa tria membra, sicut supra expositum est.
Ex dictis apparere potest divisio completa potentiae. Exclusa autem potentia metaphorice et Logice sumpta, et excluso possibili, ut convertitur cum ente. cujus ratio videtur satis propinqua rationi possibilis Logice sumpti: loquendo de potentia proprie sumpta, videtur quod ipsum nomen potentiae videatur importare ordinem, et hoc prioris ad posterius, quia ad prius, inquantum hujusmodi nunquam est potentia: illa etiam quae simul sunt, inquantum simul, non habent ordinem, prius autem in communi dividitur in prius natura et tempore. Juxta hoc videtur prima divisio potentiae, scilicet ut dicit rationem principii, et ut opponitur actui vel necessario: principium enim prius est principiato, et specialiterduo principia, quibus appropriatur nomen potentiae secundum dicta in solutione tertiae quaestionis: potentia autem opposita actui prior eo, tempore: et potentia opposita necessario aliquo modo intelligitur ut prior, licet istum modum non oporteat hic exponere. Potentia principium dividitur in activum et passivum. Divisio activi dicta est ante quaestione 12. Et divisio passivi in quaest. 12. et 13. Divisio autem utriusque tacta est quantum ad aliquid in solutione tertiae quaestionis. Potentia etiam opposita necessitati, posset dividi secundum multos gradus recedendi a necessitate; alius enim est in successivis: alius in permanentibus per motum inducibilibus et habentibus propria corruptiva; alius in permanentibus sola mutatione producibilibus, nec per se corruptibilibus, nisi propter accidentia sua habentia corruptiva naturalia propria ; alius in non habentibus corruptiva naturalia, habentibus tamen materiam et formam. Quintus et ultimus in Angelis secundum negantes ibi materiam. Potentia opposita actui dividitur, sicut terminatum est in solutione duarum primarum quaestionum.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decimatertia, in qua alia divisio potentiae notabiliter pertractatur, ubi sententia Doctoris clara et solemnis est. Tangit modum dicendi aliquorum quem breviter excludit. Quaere antiquos hic et alibi, ut scis. Addit in fine per modum epilogi in tota hac materia summarie divisiones potentiae. Tota littera hactenus satis gloriose correcta et sincera videtur.
Quod hic et quaestione praeeunte tangit de materialitate Angelorum, notabis plura addendo ex 2. et lib. de Anima, et aliis pluribus sententiis aliorum antiquorum et modernorum.
Similiter, quod ibi tangit de originatione in divinis de tota substantia originantis pertractabis, ut habet in primo, dist. 5. q. 2. et alibi. Adde aliqua subtilia hic ex Cajetano, et Paulo Veneto, ex clypeo Thomi8tarum, et capite, si jocari licet.
Quapropter inquantum simul natum est, nihil patitur ipsum a seipso, unum enim et non aliud est. Text. comi. 2.