REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Potest voluntas actualiter averti ab una persona, et non ab aliis, sicut et converti, de quo in Oxon. I. dist. I. quaest. 2. avertens tamen se ab una, virtualiter avertit se ab aliis. Aversio per desperationem et finalem impaenitentiam appropriate dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quin contra effectum ipsi appropriatum. Da Augustinus de vera, et fals. paenit. cap. 4. et epist. 50. vide Schol. in Oxon. hic num. 5. et quomodo peccatur ex malitia, explicatur ibid. quaest. 2. Moneo hic quod haec quaestio hinc translata est ad Scriptum Oxoniense.
Respondeo, hic videndum est quomodo potest esse peccatum aliquod in Spiritum sanctum praecise ? Ubi sciendum, quod omne peccatum est aversio a Deo, et conversio ad creaturam. Inquantum ergo peccatum virtualiter vel formaliter avertit a Deo, et inquantum cedit in irreverentiam alicujus personae, non potest avertere ab una persona, nisi avertat ab alia virtualiter, nec ut sic potest peccare aliquis in unam personam, nisi virtualiter peccet in aliam. Sed si intelligatur quaestio de aversione actuali, posset videri eadem ratione, quod non posset fieri aversio actualis ab una, nisi fieret ab omnibus actualiter.
Videtur tamen mihi contrarium, quod scilicet posset fieri aversio actualis ab una persona, et non ab alia. Quod probatur primo sic, quia cum sint tres articuli respicientes distincte tres personas, possibile est aliquem errare in uno articulo, et non in alio, et per consequens peccare in unam personam, et non in aliam, quia habita actuali consideratione de uno, non oportet quod habeatur de alia. In qualibet autem persona invenitur ratio ultimi finis, quia ratio omnis boni ; ergo illi ut sic, potest fieri reverentia vel irreverentia, non habita consideratione ad aliam personam. Hoc videtur agere Ecclesia in Collectis, in quibus in fine dicitur : Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Primo enim praemittitur Pater, ad .quem oratio communiter porrigitur, et in fine subnectitur mediator ; ergo videtur in orando orare distincte unam personam, et non aliam actualiter. Hoc etiam patet in illo Hymno : Veni creator Spiritus, etc. ubi multa ponuntur, quae non conveniunt, nisi Spiritui sancto, ut puta, quod sit donum, et alia.
Item, magis distinguit?r persona a persona quam essentia a persona, quia inter personas est oppositio relativa, non autem sic inter essentiam et personam ; sed possibile est aliquem stare in actuali consideratione divinae essentiae, nihil cogitas do de persona (ut patet de Philosophis), et sic considerando essentiam, non considerando personam, inveniretur in ea ratio finis, et omnis boni, et per consequens essentiae, ut essentia est, potest facere reverentiam, non faciendo personae actualiter ; ergo eodem modo considerando personam unam, non considerando aliam, potest facere reverentiam uni personae, non faciendo alteri personae ; et sic ex opposito facere irreverentiam uni actualiter, et non alteri.
Sed dices quod non est sic de personis, sicut de persona et essentia, quia personae sunt correlativa, et intellectus non potest habere actum circa unum correlativorum, nisi habeat circa aliud, et sic non potest fieri reverentia uni personae, nisi fiat omnibus.
Sed hoc non valet, quia quantumcumque sint correlativa, tamen circa extrema sunt duo actus intellectus, sicut patet de accidente et subjecto ; qui enim intelligit accidens, non propter hoc intelligit subjectum eadem intellectione, licet actus operandi sit unus.
Item, Pater sub nomine Patris non dicitur correlative ad Spiritum sanctum ; ergo Patri potest fieri reverentia actualiter, licet non fiat actualiter Spiritui sancto ; et sic possibile est quod actualiter quis peccet in unam personam, non peccando actualiter in aliam. Sed tamen virtualiter necesse est ipsum cogitare, cum facit reverentiam uni, tunc enim virtualiter facit reverentiam omni. Et si eliciat aliquam opinionem erroneam circa unam personam, virtualiter elicit circa omnes, quia earum est una bonitas et una sapientia. Non tamen est necesse,. si actualiter peccat in unam, quod peccet actualiter in aliam.
Sed isto modo non accipitur peccatum in Spiritum sanctum, ut scilicet aliquis peccet in ipsum et non in aliam personam. Sed . dicitur peccare in Spiritum sanctum non proprie, sed appropriate, ut quia peccatum aliquod est contra appropriatum Spiritui sancto, dicitur esse peccatum in Spiritum sanctum, secundum quod dicimus, quod bonitas aut potentia appropriatur Patri, et ideo peccatum ex infirmitate, sive ex passione, dicitur esse appropriate contra Patrem ; et sapientia attribuitur Filio, ideo peccatum ex ignorantia dicitur esse contra Filium. Et de ista distinctione peccatorum quaere alibi in quaestione istius distinctionis .
Dico tamen breviter, quod omne peccatum, quod est in voluntate, non praecedente perturbatione, nec passione, nec ignorantia in ratione, est peccatum ex certa malitia, et sic forte peccavit Adam, quia in eo non fuit perturbatio ex passione praecedente, nec ignorantia. Sed tamen non omne peccatum ex malitia, nec sine perturbatione voluntatis, et ignorantia, est peccatum in Spiritum sanctum, quia sic peccatum in Spiritum sanctum non esset gravissimum. Peccata enim ex certa malitia pessunt esse contra praecepta secundae tabulae, quae non sunt gravissima, quia tantum virtualiter avertunt a fine ; oportet ergo quod peccatum sit contra praeceptum primae tabulae, quia tunc actualiter et formaliter avertit ab objecto illo perfectissimo et ultimo fine.
Nec adhuc omnia peccata contra praecepta primae tabulae sunt in Spiritum sanctum, quia oportet ad hoc quod sit peccatum gravissimum, quod opponatur actui perfectissimo conversivo ad Deum, et sic quia actus charitas, ut dilectio Dei, et est actus perfectissimus conversivus ad
Deum, si haberet oppositum, scilicet odium Dei, hoc esset maximum peccatum.
Sed non credo quod actus charitas habeat actum contrarium oppositum, quia non potest Deus odiri ab aliqua voluntate, ut dixi in quarto ; non ergo peccatum in Spiritum sanctum est odium Dei, quia formaliter non potest odiri. Cum ergo post dilectionem Dei, actus perfectissimus, quo voluntas tendit in Deum, sit actus spei, oppositum ejus erit peccatum gravissimum, et hoc est peccatum desperationis, sive obstinationis in malo, cum desperatione et proposito non paenitendi, et hoc est peccatum in Spiritum sanctum.
Secundum hoc, ad peccatum in Spiritum sanctum tria requiruntur scilicet, quod sit ex certa malitia, et quod sit actus oppositus perfectissimus actui conversivo in Deum, et hoc modo est peccatum in Spiritum sanctum, et est finalis impoenitentia, non quia homo decedit sine paenitentia, sed quia habet propositum de nunquam paenitendo, et oritur ex desperatione. Et sic dicit Augustinus in lib. de fide ad Petrum, quod pessimi hominum incidunt in hoc peccatum, ut patet de Cain, qui dixit Genes. 4. Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Credidit enim Dei misericordiam esse minorem suo delicto, et misericordia est bonitas Dei, quae appropriatur Spiritui sancto, et ideo dicitur peccatum in Spiritum sanctum, ut patet in littera. Eodem modo Judas, Matth. 26. et ponitur in littera 1. cap. Est autem hujus peccati assignatio, de quo dicit Augustinus primo libro de sermone Domini in monte, quod Judas facilius desperans incurrit in laqueum, quam humiliatus veniam petere, et de numero isto fuit ille Achitofel, 2. Reg. 17.
Dicitur autem illud peccatum irremissibile, non simpliciter. Unde secundum Magistrum in littera, hoc peccatum non remittetur hic, nec in futuro, quando non habet paenitentiam comitem ; sed hoc convenit cuilibet peccato mortali. Verumtamen hoc peccatum dicitur irremissibile, eo modo quo nullum aliud peccatum est irremissibile. Et hoc dicitur dupliciter: Primo, quia nullum aliud peccatum opponitur directe principio remissionis in remittente ; sed illud peccatum est directe contra principium remissionis peccati in remittente, ex eo quod aufert misericordiama Deo, quae est principium remittendi peccatum, et non dat sibi nisi justitiam, et hoc habet inquantum est cum desperatione ; talis enim diffidit et desperat de misericordia
Dei. Secundo, quod corrumpit dispositionem ad remissionem in eo cui debet remitti, quia, sicut dictum est in quarto , principium dispositivum ad remissionem peccati in peccatore, est quaedam displicentia de peccato, et conversio ad Deum. Illud autem peccatum inquantum habet propositum de non paenitendo in tali obstinato, tollit omne tale dispositivum.
Ad primum argumentum, patet modo per supradicta, quod non potest quis diligere unam personam, nec odire, nisi etiam virtualiter diligat, vel odiat aliquam aliam personam. Potest tamen actualiter diligere unam, non diligendo aliam actualiter.
Ad secundum, patet responsio in solutione quaestionis, quod illud peccatum est principaliter contra spem, et potest sic dici, etiamsi intelligatur opinio Magistri de charitate.
Ad tertium, patet quomodo illud peccatum est irremissibile.