Quod electiones et voluntates humanae subduntur divinae providentiae.
Ex quo patet quod oportet etiam voluntates humanas et electiones divinae providentiae subditas esse.
Omnia enim quae deus agit, ex ordine providentiae suae agit. Cum igitur ipse sit causa electionis et voluntatis nostrae, electiones et voluntates nostrae divinae providentiae subduntur.
Amplius. Omnia corporalia per spiritualia administrantur, sicut superius est ostensum. Spiritualia autem agunt in corporalia per voluntatem. Si igitur electiones et motus voluntatum intellectualium substantiarum ad dei providentiam non pertinent, sequitur quod etiam corporalia ipsius providentiae subtrahantur. Et sic totaliter nulla erit providentia.
Item. Quanto aliqua sunt nobiliora in universo, tanto oportet quod magis participent ordine, in quo bonum universi consistit. Unde Aristoteles, in II phys., arguit antiquos philosophos, qui ponebant casum et fortunam in constitutione caelestium corporum, non autem in inferioribus rebus. Substantiae autem intellectuales sunt nobiliores substantiis corporalibus.
Si ergo substantiae corporales, quantum ad suas substantias et actiones, cadunt sub ordine providentiae, multo magis substantiae intellectuales.
Praeterea. Ea quae sunt propinquiora fini, magis cadunt sub ordine qui est ad finem: nam eis mediantibus etiam alia ordinantur in finem. Actiones autem substantiarum intellectualium propinquius ordinantur in deum sicut in finem, quam actiones aliarum rerum, sicut supra ostensum est. Magis igitur cadunt actiones intellectualium substantiarum sub ordine providentiae, qua deus omnia in seipsum ordinat, quam actiones aliarum rerum.
Adhuc. Gubernatio providentiae ex amore divino procedit, quo deus res a se creatas amat: in hoc enim praecipue consistit amor, quod amans amato bonum velit. Quanto ergo deus aliqua magis amat, magis sub eius providentia cadunt.
Hoc autem et sacra Scriptura docet in Psalmo, dicens, custodit dominus omnes diligentes se; et etiam philosophus tradit, in X ethicorum, dicens quod deus maxime curat de his qui diligunt intellectum, tanquam de suis amicis. Ex quo etiam habetur quod maxime substantias intellectuales amet.
Sub eius igitur providentia cadunt earum voluntates et electiones.
Amplius. Bona interiora hominis, quae ex voluntate et actione dependent, sunt magis propria homini quam illa quae extra ipsum sunt, ut adeptio divitiarum, vel si quid aliud est huiusmodi: unde per haec homo dicitur esse bonus, non autem per illa. Si igitur electiones humanae et voluntatis motus non cadunt sub divina providentia, sed solum exteriores proventus, verius erit quod res humanae sint extra providentiam, quam quod providentiae subsint.
Quod quidem ex persona blasphemantium inducitur, iob 22-14, circa cardines caeli considerat, nec nostra considerat; et Ezech. 9-9, dereliquit dominus terram, dominus non videt; et Thren. 3-37, quis est iste qui dixit ut fieret, domino non iubente?
Videntur autem quaedam in sacra doctrina secundum praedictam sententiam sonare. Dicitur enim Eccli. 15-14: deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Et infra: 17 proposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Et Deut. 30-15: considera quod hodie proposuerit in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum.
Haec autem verba ad hoc inducuntur ut hominem esse liberi arbitrii ostendatur: non ut eius electiones a divina providentia subtrahantur.
Et similiter quod Gregorius Nyssenus dicit, in libro quem de homine fecit, providentia est eorum quae non sunt in nobis, non autem eorum quae sunt in nobis; et Damascenus eum sequens, dicit in secundo libro, quod ea quae sunt in nobis deus praenoscit, sed non praedeterminat, exponenda sunt ut intelligantur ea quae sunt in nobis divinae providentiae determinationi non esse subiecta quasi ab ea necessitatem accipientia.