MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictiones d atas filiis Israel a Moyse ? Et primo, de benedictione Ruben.
Post haec videndum est de benedictionibus datis filiis Israel a Moyse, sicut in Deuteronomio, xxxiii, 6 et seq., sunt comprehensae.
Ait igitur ad Ruben : Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. Ubi quatuor dicuntur de Ruben. Primum est, quod vivat per gratiam, et hoc est quod dicitur : Vivat Ruben. Secundum, quod non moriatur per peccatum, et hoc est : Non moriatur. Tertium est, quod parvus sit in numero. Quartum addit Glossa, quod maximus sit fide.
Et sufficientia hujus benedictionis sic sumitur : Benedictio vel est absolute, vel respective. Si absolute, vel est in malo, vel in bono. Si in bono, sic est : Vivat gratia. Si in malo, sic est: Et non moriatur per peccatum. Si respective, vel hoc est quia similem in bono non. habeat, et hoc est, quod sit parvus in numero : vel quod alios excellat, et sic est: Maximus in fide.
Haec omnia expressissime fuerunt in beatissima Virgine, in qua omnis gratia vitae fuit. Item, quia numquam peccavit. Item, nec primam similem visa est nec habere sequentem. Item, quia fide et omnibus virtutibus omnes excellit.