In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum existens in peccato mortali, peccet mortaliter percipiendo Sacramentum Eucharistiae ?
Alens. 4. p. g. 46. m. 5. D. Bonav. hic art. 2. q. 2. D. Thom. q. 2. et 3. p. g. 80. a. 4. 5. Suar. 3. p. tom. 3. d. 66. s. 1. 2.
Circa istam distinctionem (a) quaero tantum unam quaestionem de perceptione Sacramenti istius : Utrum scilicet, existens in peccato mortali peccet mortaliter percipiendo hoc Sacramentum ? Videtur quod non, quia nullus peccat faciendo illud ad quod tenetur; sed aliquis quandoque, non obstante quod sit in peccato mortali, tenetur communicare ; ergo, etc. Probatio minoris in duobus casibus, Extravag. Omnis utriusque sexus, de paenil. et remiss. dicitur, quod omnis
Christianus tenetur semel in anno communicare.
Item, de consecrat. distinct. 2. Relatum, dicitur quod Sacerdos, qui consecravit, tenetur percipere Sacramentum, et tamen possibile est, quod tunc sit in peccato mortali, vel tempore intermedio incidat in peccatum mortale, et tunc non tenetur confiteri, quia tantum semel in anno sufficit.
Item nullus tenetur confiteri, nisi semel in anno, ut patet Extravag. Omnis utriusque sexus, etc. ergo potest exercere sibi actus convenientes, etsi non pluries confiteatur: ergo Sacerdos potest pluries celebrare quantumcumque peccaverit sine iterata confessione. Non enim videtur quare dictum praeceptum non sibi sufficiat ad salutem in semel confitendo, sicut et alteri Christiano, cum non videatur speciali lege adstrictus.
Contra, primae Corinth: 11. Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit; talis est hujusmodi, qui non spiritualiter est membrum Christi, et percipit Eucharistiam, quae perceptio significat ipsum spiritualiter incorporari Christo. Praeterea, Augustinus super Joan. homil. 26. loquens de malo Sacerdote : Tantae, inquit, rei Sacramentum ad judicium percipit.