QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia negans aliquid moveri a seipso suadetur tribus rationibus in communi, et deinde descendendo ad particularia, id probatur de sex, in quibus aliquid videretur posse agere in seipsum, vel moveri a seipso, quam sententiam tenet Goffred. quodlib. 6. quaest. 7. et quodlib. 8. quaest. 2. qui hac ratione negat intellectum efficere intellectionem, de quo Doctor late 1. d. 3. q. 7. num. 9. quod etiam tribuitur D. Thomae, non sine fundamento, ut ostendo ex locis ejus comment. ad q. 12. de Anima, quem refutat Doctor d. q. 7. num. 16.
Hic dicitur universaliter, quod nihil movet se, nisi forte per partem, quia scilicet una pars movet aliam, et haec non est pars essentialis aliqua, sed pars una quantitativa, aliam distinctam loco. Ad hoc ponuntur tres rationes. Prima accipitur ab Aristotele 7. Physicorum A, quod nihil movetur a se primo, quia tunc non quiesceret ad quietem alterius, quia ad quietem partis. Omne enim mobile habet partem, et illa quiescente, patet quod totum non movetur primo. Secunda ratio accipitur ex 3. Physicorum, ubi dicit Aristoteles species aliqua semper existimabitur movens, ut actu homo facit ex potentia hominem. Hinc accipitur, quod movens movet inquantum est in actu, et mobile movetur inquantum est in potentia, ut patet ibidem ex definitione motus. Impossibile est autem idem simul esse in potentia et in actu respectu ejusdem, et secundum idem ; ergo, etc. Idem confirmatur, quia agens et patiens sunt contraria ex primo de Generatione, et secundo de Anima. Tertia accipitur ex 5. hujus, quia secundum Aristotelem ibidem in cap. de Ad aliquid, activum et passivum, sive motivum ad mobile realiter refertur penes secundum modum relativorum; relationes autem reales oppositae non videntur posse fundari in fundamento uno limitato, hoc enim attribuitur essentiae divinae, quia illimitata est, quod possit esse fundamentum relationum oppositarum, quare, etc.
Secundum ista generalia dicitur in speciali secundum ordinem procedendo in entibus. Primo universaliter, quod nihil est effectivum sui accidentis, licet sibi coaevi, puta quod subjectum respectu propriae passionis non habet rationem causae efficientis, sed tantum materialis sive susceptivi. Secundo dicitur idem de accidente quocumque, quod quandoque inest, quandoque non, et hoc sive illud inducatur per motum, puta ubi, vel quantitas, vel qualitas, sive inducatur per mutationem tantum, ut actus appetitivi et cognitivi.
De istis ergo accidentibus. Primo de ubi, non videtur quod aliquid moveat se ad ubi in corporibus, nisi gravia et levia, et animalia progressiva. De utrisque negatur idem movere se. De primis ergo dicitur, quod grave et leve non movent se, secundum Aristotelem, determinative in 8. Physicorum de ipsis dicentem : Nihil horum habet principium faciendi, sed patiendi tan tum, quod videtur probare quatuor rationibus, quae patent ibi. Secundo dicitur idem de animalibus, quod animalia non movent se motu progressivo, nisi quia una pars movet aliam, sicut videtur determinari in 8. Physicorum de movente se, et modus motionis hujus magis determinatur in lib. de Motu animalium. Tertio dicitur de motu ad quantitatem, quod animata anima vegetativa non movent se in nutritione vel augmentatione, sed movent alimentum, quod convertunt in se. Quarto dicitur de motu ad qualitatem, quod nec aqua calida a se effective fit frigida, nec semen animati seipsum alterat ; sed semen maris distinctum loco et subjecto a semine ministrato a matre, et unum agit in alterum, sicut artifex in lignum, de quo facit scamnum, sicut videtur Aristoteles velle in de animalibus, lib. 16. Ubi autem non sunt duo semina maris et foeminae, ut in plantis, assignant duas partes in eodem semine distinctas loco, quarum una agit in aliam. Quinto dicitur, quod nulla potentia cognitiva est principium activum cognitionis, sed tantum passivum, et objectum activum.Et hoc confirmatur per Aristotelem 2. de Anima, ubi vult quod sensus est passivus, non activus. Et 3. de Anima, ubi idem vult de intellectu. Confirmatur etiam de utroque, quia cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum ; ergo agens ibi est illud cui assimilatio fit, quia agens assimilat sibi passum, primo de Generatione. Confirmatur tertio de cognitiva et appetitiva simul, quia cognoscere et appetere respectu ipsarum potentiarum, videntur esse accidentia communia, quae adsunt et absunt, etc. ad talia autem accidentia non videtur subjectum ex se determinatum, et ita videtur non esse causa sufficiens illorum. Sexto, dicitur idem de appetitu. Quod confirmatur per Aristotelem 3. de Anima : movens immobile bonum actuale, movens autem et quod movetur appetitivum. Similiter confirmatur per Commentatorem 12. Metaphysicae, commento 36. de balneo, quaere ibi. Ad singula praedictorum adducunt diversa, sedet universaliter de aliis quibuscumque conclusio principalis tenetur.