REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
D. Thomas. I. hic quaest, I. art. I D. Bonavent. art. I. quaest. Richardus art. I. quaest. 2. Durandi. quaest. I. Gabr. q. I.
Circa distinctionem quadragesimam quartam et ultimam quaeritur: Utrum potentia peccandi sit a Deo ? Videtur quod non, quia non est aliqua potentia, quae non est a Deo; sed potentia peccandi non est aliqua potentia. Probatio, quia si esset aliqua potentia, esset potentia libera ; sed secundum Anselmum de liber arbitr.potestas peccandi non est libertas, nec pars libertatis: igitur, etc.
Item, si potentia peccandi esset a Deo, ergo potentia peccandi est in Deo. Probatio consequentiae : Deus est causa aequivoca respectu omnium, quae causantur ab eo ; sed effectus eminentius continetur in causa aequivoca, et praecipue in causa prima, quam in seipsa ; ergo si Deus est causa potentiae peccandi, ista potentia esset magis in Deo, quod est inconveniens.
Item, omnis potentia, quae est a Deo, habet in universo aliquem ordinem ad alias potentias, quia quae a Deo sunt, ordinata sunt ; sed potentia peccandi non potest habere aliquem ordinem ad alias potentias,
quia quaero an sit superior potentia, an media, an infima. Superior potentia inter potentias non potest esse, quia non convenit Deo, cui suprema potentia convenit. Similiter cum sit potentia ad deficiendum, sive potentia defectiva, non esset potentia suprema. Nec potest esse media potentia, nec infima, quia tunc posset habere potentiam superiorem imperantem, et tunc non esset libera. Ad oppositum in littera cap. 2. et allegat Apostolum ad Roman. cap. 13. ubi vult quod non est potestas, nisi a Deo.