Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Respondet Scotus ad primam quaestionem, et dicit primo contra Henricum non tantum nos habere conceptum attributalem de Deo, verbi gratia, quod sit sapiens, justus, etc. sed quidditatum confusum in communi vel in individuo vago. Ratio est, quia concipiendo sapientem, oportet concipere subjectum, cui illud attributum seu quasi passio competat.
(a) Respondeo aliter ad primam quaestionem, et in quibusdam contradicam positioni praedictae, rationes enim meae positionis ostendunt oppositum illius positionis.
Dico primo, quod non tantum liaberi potest conceptus naturaliter, in quo quasi per acccidens concipitur Deus, puta in aliquo attributo, sed etiam aliquis conceptus, in quo per se et quidditative concipiatur Deus. Probo, quia concipiendo sapientem, concipitur proprietas secundum eum, vel quasi proprietas in actu secundo perficiens naturam: ergo intelligendo sapientem, oportet praeintelligere aliquid quasi subjectum, cui intelligo illud quasi proprietatem inesse, et ita ante conceptus omnium passionum vel quasi passionum, oportet inquirere conceptum aliquem quidditativum, cui intelligantur ista attribui, et ille conceptus alius erit quidditativus de Deo, quia in nullo alio potest esse status.