QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Probat efficaci argumento a proportione activi ad passivum, posse aliquid agere in se, neque requiri approximationem ad agendum, quando adest praesentia major, alioquin ignis inexistens aquae, non calefaceret eam. Explicat bene, tunc tantum agens in se agere posse, quando natum est terminare actionem formae aequivocae jam habitae, unde actione univoca nihil agit in seipsum, de quo Doctor 1. dist. 3. quaest. 7. num. 27. et 2. d. 2. q. 10. ad primum, et dist. 3. quaest. 8. ad quartum, et d. 25. ad primum.
Hic sic est procedendum, sicut illa positio tenet universalem negativam, et ex hoc concedit quaecumque videntur sequi: ita primo ostendendum est generaliter, quod aliquid potest agere in se quod est contradictorium illius universalis, et deinde in speciali, in quibus particularis illa habeat veritatem. Primum probatur, activum quodcumque pro primo objecto respicit passivum tale, non hoc passivum, verbi gratia, tam calefactivum in communi, quam quodcumque calefactivum pro primo objecto respicit calefactibile in communi, non hoc vel illud; similiter e contrario, passivum ut calefactibile, et hoc sive in communi, sive quodcumque calefactibile respicit pro primo objecto calefactivum, non hoc et illud, sed in communi. Ex his sequitur, quod quodlibet contentum sub primo objeto alicujus, sit per se objectum ejusdem: quocumque calefactivum respicit quodcumque calefactibile pro per se objecto, et econverso, quodcumque calefactibile, quodcumque calefactivum: sed possibile est quod aliquid sit activum secundum A, eodem modo, quo aliquid aliud est activum secundum A, idem etiam sit passivum secundum A, sicut quodcumque aliud passivum est secundum A, ergo illud in ratione activi, ita habet seipsum pro objecto in ratione passivi, sicut quodcumque aliud; ergo ita potest in se agere, sicut in aliud. Major autem satis est manifesta ex prima relatione inter communia, sed minor negaretur: vel etiam ipsa concessa, negaretur ultima consequentia, quia agens debet esse approximatiirn passo, et ita distinctum situ, sic non potest idem se habere ad se. Contra primum, minor probatur, multi sunt effectus nati produci ab activo aequivoco et non univoco, patet de levitate in igne generato; illam formam aequivocam oportet ponere, aut formam substantiae, aut aliam aliquam qualitatem ; ergo habens illam activam per se est levificativum, ut ita loquar, potest autem ista forma esse in aliquo levificabili. Patet in exemplo praedicto, quaecumque enim forma in generante poneretur activa respectu levitatis, eadem est in igne genito, et prior est naturaliter ipsa levitate. Patet, quia est principium ejus activum; ergo non est contradictio, quod ipsa insit generato, levificante non inexistente, et patet quod potest inesse illi, quare idem sine contradictione potest esse levificativum et levificabile.
Contra secundum, probatur illa consequentia ultima, nam approximatio haec non videtur necessaria ad agendum, ut includit distinctionem situs, nisi quando major praesentia non est possibilis inter activum et passivum: si enim haec praesentia sufficit, multo magis major praesentia sufficeret. Quod probatur dupliciter, primo ducendo ad inconveniens, alioquin si poneretur ignis inexistens aquae, sicut Angelus ponitur simul cum caelo, non calefaceret aquam, nec Angelus moveret caelum. Secundo probatur idem ex causa, quia non oportet agens esse praesens patienti, nisi quia virtus agentis non potest attingere improportionaliter distans, ut ibi aliquid efficiat. Quod si passum secum esset, nonne perfectius attingeretur a virtute agentis? hoc ergo supposito arguitur ultra, cum idem verius est sibi praesens, si est activum et passivum secundum idem, quam aliud posset esse sibi praesens; ita verissime salvatur illa conditio propter quam appropinquatio requiritur, quando major praesentia esse non potest ; ergo verissime est actio.
Confirmatur tota.illa ratio, et quantum ad probationem minoris et consequentiae ultimae. Si A per se sit forma activa respectu B, et A
sit in C, nullus negat quin est activa respectu B flendi in 7), et e converso si A esset in D, esset principium activum respectu B in C;ergo si A est in C et in D, et tam C quam D sint in potentia ad 13, et C et D agent in se mutuo secundum A, producendo in se mutuo B. Sed tantum videtur inconveniens idem respectu ejusdem, secundum idem esse activum et passivum, sicut idem respectu sui, quia in aliis est simile, quod sicut nihil est causa sui, ita nec circulus est possibilis in causis, ut idem respectu ejusdem sit causa et causatum; ergo si primum possibile sit, et secundum etiam. Existis descendendo in generali patet, quod dicta ratio non probat idem posse.in se agere, nisi actione aequivoca, et hoc quando est capax formae, quae nata est terminare actionem aequivocam formae activae jam habitae. Et ita tenendum est regulariter, quod solum et universaliter tunc potest aliquid in se agere, quando duo ista concurrunt, scilicet quod habet formam, quae est principium agendi aequivoce, et quando cum hoc est capax termini talis actionis.