REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Potentia peccandi sumpta pro absoluto est a Deo, quia sic est ipsa volontas ; est etiam a Deo sumpta pro respectu ad actum peccati, sed non ut dicit respectum ad formalem malitiam.
Respondeo, quod potentia peccandi potest accipi, vel pro potentia, quae est principium, vel pro potentia ut dicit ordinem ad actum peccandi, sicut in aliis potentiis, ut potentia videndi potest accipi vel pro principio visionis, vel pro ordine ad actum videndi. Si secundo modo, id potest esse dupliciter, vel pro ordine ad deformitatem, vel pro ordine ad actum substratum deformitati. Si autem accipiatur potentia peccandi pro principio potentiali, quod est fundamentum hujus ordinis, et respectus, dico quod in ipsa, ut sic, sunt rationes distinctae correspondentes duobus quae sunt in actu, scilicet substantiae actus, et deformitati. Ratione libertatis, quae est in ipsa, fundat ordinem ad actum positivum in se ; libertati autem arbitrii in creatura, annexa est limitatio, ratione cujus fundat ordinem ad deformitatem in actu, nam ista limitatio tollit perfectionem, quae est in Deo ; ideo dico quod totum hoc est fundamentum hujus ordinis ad actum in se, et ad deformitatem, et tale fundamentum, vocatur potentia peccandi, et ista est a Deo, et actus similiter, ut patet supra in isto secundo , et licet ipsa deformitas concomitans non sit a Deo. De hoc quaere alibi.
Per hoc patet ad argumentum primum, quantum ad intentionem Anselmi, quia posse peccare, ut dicit totum, non est pars liberi arbitrii. Et hoc probat Anselmus, ut libertas est perfectio simpliciter, tamen loquendo de potestate, qua voluntas potest peccare, est aliquid liberi arbitrii creari.
Ad secundum, quod potentia peccandi, quae est fundamentum, est eminentius in Deo quam in creatura ; sed potentiam illam sic eminentius esse in Deo, non est ita quod in ipso sit potentia immediate ad illum actum causandi in se, ut potentia currendi est in Deo, non tamen ut possit causare actum currendi immediate in se, sed in alio in quo natus est inesse.
Dices quod eadem ratione actus peccandi potest esse eminenter in Deo.
Dicendum, quod actus peccandi quantum ad illud, quod est positivum, est in Deo, ut scilicet ille actus est substratus.
Ad tertium, dicendum quod habet ordinem ad alias potentias, ut est fundamentum ordinis ad actum, et est superior potentia; si tamen esset sermo de toto simul, tunc ratione illius privativi esset ultima in ordine.
Sed qualis est ratio positivi? Potest dici quod in potentiis attenditur ordo tripliciter, vel ex ordine ad terminos, ad quos vel ex ipsis in se consideratis, vel ex modo operandi. Ratione terminorum dico quod non est superior, quia aliqua potentia in materia est ad formam substantialem, hoc autem solum est ad formam accidentalem ; forma autem substantialis perfectior est omni forma accidentali. Aliis vero duobus modis potest esse superior, primo quantum est in se quoad naturam, in qua est, quia est natura nobiliori scilicet intellectuali, et in suprema natura, ut Angelica, et est suprema potentia in illa natura.
Quantum vero ad modum operandi, potest dici perfectior potentia, quia quanto aliquid est magis absolutum a respectu ad posterius,: tanto est perfectius: et ideo Deus est maxime perfectus, quia in eo non est respectus realis ad posterius. Quanto enim aliquid est magis absolutum a respectu ad posterius tanto posterius magis dependet ab eo, ut patet in Deo, et omne tale est perfectionis. Voluntas autem inter caeteras potentias magis absolvitur a respectu ad posterius, aliae enim potentiae dependent ab ipsa in actibus suis ; ipsa vero a nulla in ratione causae, nisi tantum a primo principio, quod est
Deus, a quo omnis creatura dependet, quantum ad omnem sui existentiam et causalitatem, et ad quam omnis creatura maxime rationalis ordinatur, quia ipse est Alpha et Omega, principium et finis, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
FUNIS LIBRI SECUNDI LECTURAE PARISIENSIS.