MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem Benjamin?
Sequitur, Deuteron. xxxiii, 12 : Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet
In hac benedictione quatuor ponuntur. Primum est prae omnibus dilectio, et hoc est: Benjamin amantissimus. Secunda est secura habitatio, et hoc est: Habitabit confidenter. Tertium, divina inhabitatio, et hoc est: Quasi in thalamo tota die morabitur . Quartum est in operibus illius delectatio, et hoc est: Inter humeros illius requiescet
Hujus benedictionis haec est sufficientia. Vel enim est in se, vel respectu dilecti. Si in se, vel in bono, et sic est prae omnibus dilectio : vel est a malo, et sic est secura inhabitatio. Si respectu dilecti, vel est quantum ab substantiam, et sic est divina inhabitatio : vel quantum ad actum, et sic est in operibus delectatio.
Haec omnia habuit beatissima Virgo, quae super omnem pulchritudinem dilecta est a Domino, quae securissima habitat in regali solio, in qua habitavit divinitas corporaliter, non tantum tota die, sed novem mensibus, quae mulier prudentissima in omnibus delectabat virum, id est, filium suum.
Et sic patet qualiter benedictionem Benjamin in summo habuit beata Virgo.