QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Infert primo ex sententia sua jam probata et explicata, quod nihil agit in se formam substantialem. Ratio est clara. Secundo, quod nihil agit in se actione univoca. An vero ratio, quam ad hoc adducit, scilicet quod tunc plura ejusdem speciei essent in eodem, valeat, vide supra 1. 5. q. 7. Tertio, infert omnem augmentationem esse ab agente aequivoco, quia quantitas non est activa, et eadem ratione motus ad ubi est ab aequivoco. Quarto quod qualitates omnes possunt esse ab aequivoco, etsi non semper ita sint. Quinto. quantitatem, qualitatem, et ubi posse fieri a substantia in se, quando habet formam, quae est principium actionis aequivocae, et est capax termini illius formae ; si autem causat aliquid coaevum sibi, erit sine mutatione; si non coaevum, cum mutatione, et circa mutationem multa valde philosophice tractat, de quo vide eum 2. d. 1. q. 4. ad 5. et 4. d. 11. q. 1. art. 3. Quod probat subjectum efficere suam passionem, vel loquitur in sententia communi aliorum, non in propria, quae tenet non distingui propriam passionem a subjecto. de quo supra 1. 1. q. 1. n. 9. vel non de passione stricte sumpta, sed de accidente realiter inseparabili, et hoc indicat, ponens exemplum de quantitate respectu substantiae corporeae.
Descendendo igitur in speciali, ex hoc patet primo, quod nihil agit in se causando formam substantialem, quia nulla de novo potest advenire, ut faciat compositum unum per se, quin illa sit perfectior quacumque entitate praecedente ipsam; imperfectius autem non est principium activum respectu perfectioris. Patet secundo, quod quacumque actione univoca nihil in se aliquid agit, quia tunc ratio agendi et terminus actionis essent ejusdem speciei, et differrent numero, patet, quia nihil est principium agendi; ergo et duo individua ejusdem speciei possent simul esse in eodem subjecto, quod negatum est in 5. lib. in quaestione de hoc modo, et specialiter in accidentibus absolutis, patet quod et illa, quae est ratio agendi, esset absoluta, et illa quae est terminus. Patet tertio, quod cum omnis augmentatio sit ab agente aequivoco, quia quantitas non est forma activa ex 6. quaestione supra ; omnis etiam motus ad ubi est a movente aequivoco propter idem, quia scilicet nullum ubi est forma activa. Multae etiam alterationes sunt ab aequivoco, ut universaliter illae, quae sunt ad qualitates non activas, stricte loquendo de activis, ut loquitur Aristoteles2. de Generatione, sicut dictum est supra, quaestione 6. ad primum argumentum. Omnis etiam qualitas potest esse ab agente aequivoco, licet aliqua possit esse ab univoco. Sequitur quod in genere non repugnat alicui substantiae causare in se qualitatem, quantitatem et ubi; concurrentibus autem duabus conditionibus supra dictis causabit et hoc vel coaevum sibi, et ita sine mutatione, vel non coaevum sibi, et ita per motum vel mutationem. De coaevo patet in subjecto et propria passione.
Ad quod arguitur dupliciter. Primo, quia potentia receptiva differens ab actu, nunquam ex se necessitatur ad actum, est enim talis quaelibet potentia contradictionis; subjectum necessario determinatur ex se ad passionem, alioquin inhaerentia passionis propter quid, sive per principia subjecti, non demonstraretur, quia demonstratio est necessarii. Secundo, quia argumentum prius factum in universali hic habet evidentiam. Si enim generans fingatur agens respectu passionis geniti, patet quod non univoce per passionem in generante, maxime si illa passio non est forma activa. Si etiam est activa, videretur idem, quod licet illa qualitas in tempore praecedenti ultimam generationem, fuit principium alterandi subjectum , cum illius alterationis in ultimo instanti subjectum non manet, sed fit aliud ; quomodo in illo alio habebit actionem instantaneam, sine motu alterationis facto in illo? Quidquid sit de hoc, arguitur, quando passio non est forma activa, sicut de quantitate consequente substantiam corpoream genitam, si generans aequivoce illam causat, quaero per quid? per A ; in genito est A ejusdem rationis cum Ar in generante, et prior naturaliter ipsa quantitate, quia in generante poneretur prior natura quantitate in ipso; forma activa prior naturaliter forma inducibili ab ipsa in receptivo potest esse principium inducendi illam in illo: prioritas enim temporis non requiritur, patet de luminoso et lumine , nec distantia localis, ut supra probatum est: ergo ita, vel magis genitum causabit in se talem passionem, quam generans. Et ex hoc patet quod dictum est, coaevum causari sine mutatione, quia mutatio requirit terminos oppositos, et ita privationem praecedere formam: privatio non praecedit, nisi quando subjectum aptum praecedit formam, hoc non sic, et de hoc dictum est supra, quaest. 11. responsione ad secundum argumentum.
Contra hoc arguitur, quia mutatio stat cum termino ad quem: ergo non oportet quod tempore praecedat privatio. Item, in illo priori naturae, quando principia agendi raecedunt terminum, intelligitur subjectum privatum termino, alioquin jam terminus intelligeretur productus. Item, in primo instanti habet alium respectum ad agens, ut videtur, quam in tempore consequente, quia in primo dicitur ab ipso induci in tempore illo: non ergo aliqua mutatio est in illo instanti, quae non est in tempore habito, propter quam etiam dicitur forma tunc primo esse sive incipere esse.
Ad illa respondeo, quod in primo est fallacia consequentis. Sequitur enim, mutatio est: ergo terminus, loquendo de indivisibili, sicut hic loquimur, non e converso, nisi accipiatur terminus, non solum pro illo, quod natum est terminare mutationem, sed etiam pro actualiter terminante. Et quare non e converso est? quia forma quae nata esset esse terminus , non est terminus, nisi praecesserit oppositus terminus: mutatio enim licet essentialiorem habet habitudinem ad terminum ad quem quam a quo, tamen proprie sumpta sine neutro potest intelligi. Si dicas, mutatio non est aliquid realiter, nisi ipse terminus ad quem. Hoc tangitaliud, sed supposito hoc pro nunc, quantum ad absolutam entitatem et realitatem, quae est in mutatione; includit tamen praeter haec respectum ad terminum a quo, ut postquam est immediate, qui respectus non manet in tempore habito, in quo non est forma immediate post privationem. Et ideo nec mutatio manet post primum instans in ratione mutationis , licet absoluta realitas maneat. Iste autem respectus non est in passione coaeva subjecto. Ad secundum, prioritas naturae non ponit privationem posterioris , sed tantum quod prius intelligatur sine intellectu posterioris, ut sit essentia perfectior in se, sed ex hoc non salvatur privatio, et ita nec mutatio. Ad tertium, respectum ad agens habet forma alium in primo instanti, quam in tempore habito, sed ille respectus non complet rationem mutationis, sed complet rationem factionis passivae. Unde tunc dicitur fieri, et post non; et sic primo esse et incipere comparantur praecise ad negationis esse praecedentem, non autem ad privationem,nisiquando subjectum aptum praecessit tempore formam. Et tunc concurrunt duo respectus in forma pro primo instanti: unus ad agens, alius ad privationem, in quo includitur ille qui prius dicebatur esse ad negationem ; et ambo respectus non manent tempore habito, sed alter tantum complet rationem mutationis. De his alibi.