In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Adducit duplicem rationem ad oppositum, et quaestionem hanc disputat in q. seq. a n. 3. et ejus argumenta solvit, ibi a num. 11.
Contra, omne corruptibile necessario corrumpetur 6. Met. et causa est, quia contraria in eodem semper agunt et patiuntur ad invicem ; cum igitur corpus Christi fuerit compositum ex contrariis, tandem corrumperetur naturaliter.
Praeterea : Materia est, qua res potest esse et non esse, 7. Metaph. et hoc ratione privationis in ea, I. Physic. quia privatio sive materia privata machinatur ad maleficium, id est, ad corruptionem compositi, cujus est ; sed materia fuit ejusdem rationis in Christo et in nobis ; sed in nobis est causa necessaria corruptionis ; igitur et in ipso.