QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Gravia et levia a se moveri. Ad rationes Aristotelis 8. Physic. quae videntur esse in contrarium, remittit se ad expositionem textus, et hic patet eum prius exposuisse textum Physicorum. Rejicit quatuor fugas seu Actiones negantium gravia et levia a se moveri, de quo optime et fuse tractat 2. d.2. q.10. sig. Concedo ergo, ubi ostendit se sentire cum Arist. Rejicit affirmantes motum progressivum, et saltum fieri per pulsum et tractum, et explicat Aristotelem 8. Physicor. asserentem in animalibus unam partem movere aliam, de quo optime loco citato. Vide etiam 4. d. 12. q. 4. et de motu corporis non organico, quem potest anima facere, vide eum 4. d. 10. q. 7. et dist. 49. q. 14. Hic nota cum remittat se ad 3. de An. videri prius scripsisse de Anima, quod tamen dubium est, quia non constat, an scilicet se remittat ad sua scripta deAnima, quia ibi nonagitde motu progressivo, si non plura de Anima, quae non habentur, quaestionibus quas habemus, alibi scripserit.
De accidente, quod aliquod subjectum in se causat, non coaevum sibi, nunc videndum est. Et primo in universali dici posset, quod causa naturalis, licet ex se terminetur ad effectum, potest tamen impediri ; impedimento autem amoto statim agit ad productionem effectus, sicut a principio egisset si non fuisset impedita. Et ita ubicumque salvantur duae conditiones supradictae, necessariae alicui ad hoc quod agat in se, si ab extrinseco ponatur impedimentum a principio, postmodum amoto impedimento, statim aget in se. Et ex isto generali descendendo ad specialia , juxta processum prioris opinionis, potest dici primo, quod quodcumque per se ens naturale, habet principium activum respectu ubi sibi convenientis, quod ubi si non habet a principio sui esse, postea per illud principium movet se ad illud ubi. Quomodo debeat autem responderi ad quatuor rationes Aristotelis in 8. Physicorum de gravi et levi, et quomodo intendat ibi, quod movent se ad ubi, quia sunt in potentia accidentali, sicut sciens ad speculandum ; quaere in expositione illius cap. Moventium, etc. et distinctum est supra in 7. in quaestione de rationibus seminalibus, de principio activo et passivo motus in gravi, et secundum alterum est in potentia accidentali ad movere; secundum alterum autem est verum illud Aristotelis patiendi tantum. Illud fugiendo finguntur viae mirabiles, unde grave movetur, patet enim quod movetur non impeditum. Si dicatur, quod a continue influente in totum medium, quomodo eadem influentia existens in eadem parte medii grave deprimit et leve elevat? Si per rationem pleni, scilicet ne fiat vacuum, quia pellit aerem a se et propter plenum, oportet quod sequatur aere pulsum, quomodo pellit, nisi prius moveatur localiter. Et quaeritur unde, patet enim quod quiescens localiter non pellit aerem contiguum. Similiter plenum posset salvari per aerem propinquum intrantem locum aeris pulsi, quare lapis intrat. Si tertio dicatur, quod centrum trahit grave, quis est ille tractus? numquid per alterationem gravis, vel latio erit per actionem univocam. Similiter per impossibile tota terra amota, idem centrum terrae est quod prius, et ad id movebitur gleba. Quid attrahet? numquid Mathematicum ubi ?Si dicatur quarto, quod generans movet, quomodo effectus in actu erit sine causa in actu? Dices, dedit virtutem. Verum est, generavit, et quando generavit, fuit: nunc non est, quomodo nunc movet? si genitum ab ipso manens nunc movet, et hoc est, quod quaeritur. Itaque istis, quae fictiones videntur, praetermissis, et sensui concordat quod grave a se movetur, et secundum A-ristotelem in 8. Physicorum : Fa tuum est quaerere rationem, ubi habetur sensus; et concordat rationi, quia nullus negat quin grave effective movet deorsum aliud corpus sibi alligatum, cujus levitas non excedit gravitatem ejus, et per consequens quomodo non prius se movebit ad illud ubi? nam prius natura intelligitur moveri deorsum quam movere deorsum aliud sibi alligatum, et movet actione aequivoca, et ipsum est capax termini illius actionis; ergo sic movebit se. Quid etiam effective frangit trabem, cujus minor est virtus in resistendo, quam virtus gravis?
Secundo dicitur, quod animal movet se progressivo motu, non tantum quia una pars aliam ; prima enim pars movens localiter, movetur localiter, et non videtur, quod ab alio. De hoc quaere in 3. de Anima. Objicitur etiam de saltu, in quo totum animal movet se, non pars partem ; et ad hanc objectionem quasi parvipendendo, respondetur, quod motus ille componitur ex pulsu et tractu, ita quod posterior pars pellit anteriorem, quae pulsa post se attrahit posteriorem, et illa attracta iterum pellit, et sic continue fit tam in saltu quam in communi progressione. Hoc apparet ad sensum in verme repente, videtur quod hoc non sufficiat in saltu, quia sicut determinat Ari stoteles in lib. de Motu animalium; oportet omnem motum inniti alicui immobili, cujus immobilitas major sit quam mobilitas moti, sicut patet de existente in nave et pellente navim innitendo terrae per remum, sicut fit quando nauta primo vult amovere navem a loco , in quo quievit diu in sicco, impingens autem in malum non moveret navem, et sicut ibi vult de immobilitate terrae respectu mobilitatis caeli, quod est satis mirabile. In primo igitur pulsu pars posterior animalis, ex quo innititur terrae, quae immobilior est parte anteriori animalis, potest illam anteriorem pellere ; illa anterior pulsa ad certam distantiam possibilem maxime extensioni partium animalis, attrahet partem posteriorem, et elevabit parum sic a terra, oportet si erit motus, quod posterior tracta pellat anteriorem; sed impossibile est, quia ex quo jam separata est a terra et in aere est, non habet aliquod immobile cui innitatur ; aer enim non est immobilior parte anteriori animalis talis gressibilis, sicut se habet respectu volabilis, cui aer est quasi terra nobis ; ergo post primum tractum et pulsum animalis, nullus potest sequi pulsus aut tractus, et caderet animal, sibi dimissum post 2. dicta, ita quod nunquam est saltus possibilis per pulsum et tractum, nec aliquis motus in sursum ultra locum primum, ad quem potest pertingere animal maxime extensum, stando in terra. Quidquid sit de argumento isto de motu animalis, an movens per se existens, intra vel per accidens moveatur, sicut natura movens navem motu pulsus a terra vel ab aqua in remigando movetur per accidens motu vectionis in nave, saltem dictus motus salvandi saltum non videtur conveniens. Et exponi posset Aristoteles de illis duabus partibus, in quas potest dividi animal movens se, quod una non sit effective movens aliam praecise, sed alia est aptior, ut moveatur: ideo prius recipit motum, forte a cognitiva vel appetitiva, vel altera effective movente localiter mediante aliqua alteratione, quia species sunt quasi res secundum Aristotelem. Et ita in 8. Physicor. nititur salvare, quod motus animalis non sit aliquis simpliciter unus, quia praecedit motus objecti vel continuitatis, ut videtur ibi dicere: non oportet igitur allegare ipsum, quasi una pars corporis quiescens localiter, moveat aliam localiter, quod intendunt isti, ut videtur.