MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem sig. ad?
Sequitur, Deuteron. xxxiii, 20 et 21 : Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium, et verticem. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel.
Benedictio Gad sex comprehendit. Primum est regni dilatatio, ibi, Benedictus in latitudine Gad. Secundum est per fortitudinem requies, ibi, Quasi leo requievit. Tertium est hostium subjectio, ibi, Cepitque brachium. Quartum est impii adeptio, ibi, Et verticem. Quintum est principatus sui cognitio, ibi, Et vidit principatum suum. Sextum est doctoris apud eum repositio, ibi, Quod in parte sua doctor esset repositus.
Haec autem est hujusmodi benedictionis sufficientia : Benedictio vel est ad proximum, vel ad seipsum, vel ad Deum. Si ad proximum, sic est regni dilatatio. Si ad seipsum, vel a malo, vel ad bonum. Si a malo, vel in se, et sic est requietio : vel extra, et sic est hostium subjectio. Si ad bonum, vel est in habendo, et sic est imperii adeptio : vel in cognoscendo, et sic est sui principatus cognitio. Si autem ad Deum, sic est doctoris apud se repositio.
Haec quoque omnia in summo habuit beata Virgo. Regni dilatationem : quia a solis ortu et occasu beatam eam dicunt omnes generationes, quae est regina caeli et mundi et Angelorum et hominum. In se requietionem habuit in summo : quia in ipsa fuit fomitis exstinctio. Hostium etiam subjectionem habuit in summo, ut jam pluries supra patuit. Item, summani imperii adeptionem habuit: quia super omnes choros Angelorum regina Angelorum et imperatrix misericordiae exaltata fuit. item, sui principatus cognitionem in summo habuit : quia super omnes choros Angelorum et puras creaturas exaltata, divinam operationem in se et gloriam plenius cognoscit, Unde confidenter dicit: In me gratia omnis vix et veritatis . ''Item, doctoris repositio apud ipsam fuit in summo : quia,ille magistrorum optimus novem mensibus apud eam requievit positus in utero ejus. Et sic patet, quod beatissima Virgo habuit benedictiones Gad in summo.