IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De haeresi illorum qui dicunt, corpus Christi non esse in altari nisi in signo. Sunt item alii praecedentium insaniam transcendentes, qui Dei virtutem, juxta modum naturalium rerum metientes, audacius ac periculosius veritati contradicunt asserentes, in Altari non esse corpus Christi vel sanguinem, nec substantiam panis vel vini in substantiam carnis et sanguinis converti: sed ita Christum dixisse : Hoc est corpus meum, sicut Apostolus dixit: Petra autem erat Christus. Dicunt enim, ibi esse corpus Christi tantum in Sacramento, id est, in signo, et tantum in signo manducari a nobis. Qui errandi occasionem sumunt a verbis Veritatis, unde " prima haeresis facta est in discipulis Christi. Cum enim diceret : Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam; illi non intelligentes dixerunt: Duras est hic sermo ; quis potest eum audire ? et abierunt retro. Illis discedentibus, instruxit duodecim, qui remanserant : Spiritus est, inquit, qui vivificat; caro nihil prodest. Verba quoe loculus sum vobis, spiritus et vita sunt. Intellexisti spiritualiter ? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter ? Etiam sic spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intellige quae locutus sum. Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi ; spiritualiter intellectum vivificabit vos; caro autem non prodest quidquam." Sunt etiam et alia illorum insaniae fomitem ministrantia. Ait enim Augustinus: " Donec saeculum finiatur, sursum est Dominus: sed tamen etiam hic nobiscum est Veritas, Dominus. Corpus enim, in quo resurrexit, m uno loco esse oportet: veritas autem ejus ubique diffusa est." Item: " Una persona est Deus et homo, ubique per id quod est Deus, in coelo per id quod homo est. " Christus dicit etiam : Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. His aliisque utuntur praefati haeretici in assertionem sui erroris.
Determinatio praemissorum.
Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt. Non enim verbis his negatur, verum corpus Christi a fidelibus sumi vel in Altari esse : sed his Veritas Apostolos et in eis nos instruxit, quod ipsius corpus non per partes discerptum, ut putaverunt illi discipuli, qui retro ierunt, sed integrum ; nec visibiliter in forma humana, sed invisibiliter sub forma panis et vini corpus et sanguinem nobis traderet. Quem sensum Augustinus confirmat dicens: " Ipsum quidem et non ipsum corpus, quod videbatur, manducatur; ipsum invisibiliter,non ipsum visibiliter. " Item : " Etsi necesse est, illud celebrari visibiliter, necesse est tamen, invisibiliter intelligi. " Ita etiam intelligendum est, corpus Christi esse in uno loco scilicet visibiliter in forma humana ; Veritas tamen ejus, id est, divinitas, ubique est, ejus veritas etiam, id est, verum corpus in omni Altari est, ubicumque celebratur. Sic etiam illud intelligendum est: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis, secundum corporalem praesentiam, scilicet qua cum eis conversabatur. Similiter per id quod homo est, in caelo est, visibiliter scilicet, invisibiliter autem est in Altari, quia non in forma humana apparet, sed forma panis et vini operitur. Unde et invisibilis caro ejus dicitur, quae vere est in Altari; sed quia non in specie sua apparet, invisibilis dicitur. Ait enim Augustinus : " Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendi-- mus: Sacrificium Ecclesiae duobus confici, duobus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine: Sacramento et re Sacramenti, id est, corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum Christus sit verus Deus et homo, quia omnis resinarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium Ecclesiae duobus : Sacramento et re Sacramenti, id est, corpore Christi. Est igitur Sacramentum et res Sacramenti, id est, corpus Christi. " Ecce invisibilem dixit carnem Christi, quia forma panis operta sumitur et tractatur. Idem corpus Christi dixit esse Sacramentum et rem ; ex quo confirmatur quod supra diximus. Deinde addit quod magis movet lectorem : "Caro, inquit, ejus est, quam sub forma panis opertam in Sacramento accipimus ; et sanguis ejus, quem sub vini specie ac sapore potamus. Caro videlicet carnis, et sanguis Sacramentum est sanguinis ; carne et sanguine, utroque invisibili, intelligibili, et spirituali significatur corpus Christi visibile et palpabile, plenum gratia et divina majestate. "
Quae sit intelligentia praemissorum.
Attente his diligenter, quia tropo quodam utitur hic Augustinus,quo solent res significantes rerum sortiri vocabula, quas significant. Hic enim visibilis species panis vocatur nomine carnis, et visibilis species vini nomine sanguinis. Invisibilis vero et intelligibilis dicitur caro Christi, quia secundum illam speciem non videtur caro, sed intelligitur; ita et sanguis. Caro ergo invisibilis dicitur esse Sacramentum carnis visibilis, quia species panis, secundum quam non videtur caro, est Sacramentum carnis visibilis, quia in carne invisibili, id est, specie secundum quam caro Christi non videtur caro, significatur corpus Christi, quod est visibile et palpabile, ubi in sua forma apparet . Ita et de sanguine accipi debet. Quem sensum confirmat Augustinus, aperiens qualiter praedicta intelligenda sint, quia obscure dixerat, consequenter dicens, ita panem vocari corpus Christi, cum vere sit Sacramentum corporis Christi, quod in cruce positum est; sicut ipsa immolatio quae fit maibus Sacerdotis, vocatur Christi passio, non rei veritate, sed significandi mysterio, et sicut " Sacramentum fidei dicitur fides. " Satis responsum est haereticis et objectionibus eorum qui negant, verum corpus Christi in Altari esse, et panem in corpus, vel vinum in sanguinem mystica consecratione converti, dicentes : Quis audeat manducare Dominum suum ? Quis etiam audeat dicere, quotidie formari corpus Christi de materia vel substantia, quae nom fuit caro Virginis ?
Auctoritatibus Sanctorum probat verum corpus Christi esse in Altari, et id in panem converti.
Haec, et his similia objiciunt illi, in divino mysterio legem naturae sectantes: quorum perfidiam subdita convincunt testimonia. Ait enim Veritas : Accipite, hoc est corpus mewmJtem Ambrosius:"Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret: non valebit tantum sermo Christi, ut substantias mutet? De totius mundi operibus legitur : Quia ipse dixit, et facta sunt, etc. Sermo igitur, id est, Filius, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant ? Non enim minus est creare, quam mutare novas naturas rerum. "Item :" Si ordinem quaerimus, viro mixta foemina generare consueverat.Liquet igitur,quod praeter naturae ordinem Virgo generavit ; et hoc quod conficimus corpus ex Virgine est. Quid ergo hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse partus ex Virgine ? " Item: " Ante benedictionem alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Tu dicis Amen, hoc est, verum est. Quod sermo sonat, affectus sentiat. " Item Augustinus : " In specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, id est, carnem et sanguinem honoramus ; nec similiter pendimus has duas species sicut ante consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur, ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit ; post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. " Item Ambrosius : " Panis est in Altari usitatus ante verba sacra; ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo autem potest quod panis est esse corpus Christi? Consecratione, quae fit sermone Christi."Item: "Si tanta vis est in sermone Domini,ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem, jam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat ; et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis consecratione verbi coelestis." Item Augustinus : " Sicut per Spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi et sanguis consecratur. Corpus Christi et veritas est et figura ; veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute Spiritus ex panis vinique substantia efficitur: figura vero est id quod exterius sentitur. " Item Eusebius Emissenus: " Invisibilis Sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate commutat. " Ex his aliisque pluribus constat,verum corpus Christi et sanguinem in Altari esse, imo integrum Christum sub utraque specie, et substantiam panis in corpus, vinique substantiam in sanguinem converti.
(Finis textus Magistri.)
Hic incipit distinctio decima, in qua Magister excludit errorem quorumdam de re hujus Sacramenti, qui scilicet negabant verum corpus Christi in Eucharistia contineri. Haec dividitur in tres partes. Primo, ponit errorem. Secundo, ejus affirmationem. Tertio, ejus improbationem. Secunda ibi : Qui errandi occasionem. Tertia ibi : Quorum perfidiam. Secunda potest dividi, quia primo ponit quatuoa auctoritates pro eis ; secundo, solvit illas auctoritates ibi: Qui eadem ratione: tertio, confirmat suam solutionem ibi: Ait enim Augustinus. Et illa tertia potest dividi, quia primo ponit auctoritatem, quae est contra se: secundo,ponderat quamdam partem, quae videtur facere dubium ibi: Deinde addit: tertio respondet ad illud dubium ibi : Attendat diligenter.
Quia vero conclusio principalis hujus distinctionis est,quod verum corpus Christi in Eucharistia realiter continetur, et hoc quidem, quia prima est de Eucharistia ordine doctrinae (unde et supposita fuit in prima quoest, dist. 8. ) ideo circa hanc conclusionem de tribus principaliter quaeram. Primo, de possibilitate existentiae corporis Christi in Eucharistia. Secundo, de his quae convenire possunt corpori Christi in Eucharistia existenti. Tertio, de actione quae convenire potest Christo in Eucharistia existenti. Circa primum quaero tria : Primo, utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri? Secundo, utrum possit simul esse localiter in coelo et alibi? Tertio, utrum possit esse simul in coelo localiter, et in altari sacramentaliter?