QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Tertio docet nutritionem et augmentationem fieri ab ipso nutrito et aucto, de quo late agit 4. d. 44. q. i. art. 1. et tangit d. 10. q. 6.concl.5. Vide multa quae circa hoc adduxi in supplem. de An. disp. 2. sect. 15. Quarto, alterationem fieri quandoque non ab altero, ut frigefactionein aquae ab ipa, et alterationem seminis ab ipso, de quo 2. d. 18.Quinto, ostendit potentiam cognitivam agere in se cognitionem, de quo fuse 1. d. 3. quaest. 7. n. 20. et 2. d. 3. quaest. 8. et dist. 25. et de An. quaest. 13. et ibi in supplement. disp. 2. sect. 4. Sexto, quod voluntas est activa suorum actuum, alioquin non esset libera, de quo 2. dist. 25.
Tertio de nutritione, quidquid sit, quia nutritio est quaedam generatio, ut habet determinari in primo de Generatione: et dictum est prius. quod nihil per generationem in se causat formam substantialem, tamen de augmentatione non videtur bona evasio, quia nutrimentum non augetur, sed corrumpitur, animatum quod praefuit augetur. Quid praefuit quod causat quantitatem istam determinatam, quae est terminus illius motus? Non est dare, nisi quod compositum virtute animae vegetativae, ut principii activi; tum quia reprehenditur ille, 2. de Anima, qui posuit principium activum hujus, esse ignem, et innuitur illud principium esse animam: tum, quia agere est operatio vegetativae ut principii activi, ex eodem secundo alibi. Satis etiam apparet sensui, quod nulla majoratio quantitatis, si fiat ab agente extrinseco, est augmentatio: aut enim est juxtapositio, aut rarefactio ; nec potest in augmentatione dari pars augmentans aliam, distincta loco et subjecto, quia quaelibet pars aucti est aucta. Sidicatur secundum Aristotelem 2. de Anima, cap. 4. quod cibus nutrit inquantum potentia quid, auget autem inquantum potentia quantum: ergo auctum augetur ab alimento quanto, vilis videtur instantia; non enim quantitas in actu est principium alicujus actionis, quanto magis nec quantitas in potentia: cibus autem corrumpitur aut prius tempore, aut saltem natura, quam fiat motus augmentationis, quia nutritio in qua corrumpitur cibus, praecedit augmentationem sic vel sic, quomodo non ens movebit? Ideo intelligendum est illud dictum Philosophi, sicut et satis littera sonat. Cibus enim inquantum potentia quid quomodo nutrit ? non nisi materialiter, quia de ipso, inquantum est in potentia ad formam carnis. generatur caro, quae generatio est nutritio, ita quod nutrit materialiter; ita inquantum in potentia quantum, auget materialiter, quia de ipso inquantum in potentia, est quanta caro, generatur caro quanta, per quam generationem consequitur augmentatio. Hic posset multum exponi de modo augmenti, sed hoc in 1. de Generatione, et in 2. de Anima, magis habet locum. Pro nunc sufficit quod in cibo non est efficiens ratio augmentandi, sed in animato convertente ipsum, non quod augmentatio fiat per ipsam conversionem, sive in carnem, saltem quantam, hoc est habentem quantitatem notabilem, quia majorem respectu illius, quae fluxit, cujus loco illa restituitur, non sic quod in instanti generationis habeat majorem, sed nata sit habere majorem in tempore habito, illi instanti, in quo tempore fit motus augmentationis. Hoc hic omitto.
Quarto dicitur de alteratione tali, qualis est utraque illarum, de qua exemplificatur, quod idem se alterat puta aqua frigefacit se, et semen se alterat. De primo dictum est in articulo de accidente, non coaevo in universali, quia amoto impedimento, agit illud quod a principio egisset non impeditum. De secundo alibi prolixior erit sermo domino concedente, et aliquid tactum est in 7. in q. de rationibus seminalibus.
Quinto, de cognitiva quomodo est activa suae cognitionis, et etiam , objectum, et quomodo duo activa possunt concurrere ad eumdem effectum, alibi diffusius habetur. Et per hoc vitantur inconvenientia, quae consequuntur in ponendo intellectum omnino passivum ; similiter et quae videntur sequi ponendo ipsum pure activum, ita scilicet quod objectum nihil agat ibi. Utrique videtur Augustinus attribuere actionem 9. de Trinit. A co gnoscente, inquiens, et cognitio paritur notitia. Quomodo enim intellectio caloris est a calore solo, ut ab agente aequivoco, a quo est calor realis genitus, ut ab agente univoco, cum intellectio simpliciter sit perfectior omni calore genito ; et impossibile est aliquem ejusdem generis effectum aequivocum esse nobiliorem effectu univoco, quia tunc esset nobilior agente? Quomodo etiam vilificatur natura animae, quia sensibilia, imo phantasmata sensibilium causant effective perfectionem ita nobilem animae, respectu cujus anima tantum est receptiva? alia inconvenientia alibi praedicta hic omitto.
Sexto, de appetitu intellectivo tenetur, quod simpliciter est activus. Nec ponentes ipsum esse passivum mere ab ipso objecto videntur veram vel totam salvare posse libertatein in homine, sed tantummodo, ut videtur, necessitatem sic procedendi, sicut et calor in calefiendo; aut solummodo a casu posse aliter esse, sicut dicuntur non esse in potestate nostra, quae cognoscenda primo occurrant. Sed haec de voluntate a multis multipliciter sunt improbata, quae non oportet hic in speciali, sed alibi explanare.