Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem. Dan ?
Sequitur, Deuteron. XXXII, 22 : Dan quoque ait: Dan catulus leonis : fluet, largiter de Basan.
Benedictio Dan tria complectitur. Primum est humilitas, ibi, Catulus. Secundum est fortitudo, ibi, Leonis. Tertium est largitas, ibi, Fluet largiter, etc.
Et hoc modo eorum, sufficientia sumitur : Benedictio vel est cordis, vel operis. Si cordis, sic est humilitas cordis. si autem est operis, haec est duplex, vel in se, et sic est fortitudo operis : vel in aliis, et sic est largitas muneris.
Haec autem in summo habuit beatissima Virgo : quia ultra omnem creaturam humillima super omnes exaltata est. Item, mulier fortissima est: quia vicit mundum, Deum, et diabolum. Item, largissima fuit: quia Deo dedit mundam, et homini in mundo regnum coelorum, et ipsum Deum.
Et sic patet, quod beata Virgo in summo habuit benedictionem Dan.