IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Divi Bonaventurae, Varronis, et videtur Divi Thomae, corpus Christi fuisse mortale, quia fuit materia ejus privata aliis formis, et quia habuit contrarias qualitates, et diversas partes organicas diversae complexionis. Doctor rejicit has rationes, primo, quia aeque concludunt de corpore Christi modo glorificato. Secundo, refutat singillatim omnes rationes istorum Doctorum.
Ad primam (a) quaestionem dicitur a multis, quod habuit necessitatem Moriendi, quia in eo fuit potentia materiae ejusdem rationis, sicut in aliis hominibus, et fuit privata aliis formis, et materia privata est necessaria causa corruptionis ; ergo.
Praeterea (b) in corpore Christi fuit contrarietas qualitatum, quia qualitates elementares non sunt in omnimoda proportione aequali in corpore mixto proportionato animae, quia aliter complexiortatur una pars quam alia, et vita praecipue consistit in calido et humido ; quia igitur fuit dominium alicujus qualitatis, et contrarietas ex mutua actione et passione, tandem naturaliter fuisset corruptio necessario secuta.
Praeterea (c) ex hoc quod elementa in corpore appetunt naturaliter propria loca, cum sint extra, fuisset tandem corruptio et dissolutio illorum per naturam.
Praeterea (d), diversae partes organicae diversimode complexionantur, ita quod in oculo dominatur alia qualitas, quam in aliis organis, et habent contrarietatem, ideo ex mutua actione et passione partium erat necessitas ad corruptionem.
Praeterea, omne corpus generabile ; et corruptibile habet certam periodum suae durationis in esse, ultra quam non potest durare ; sed corpus Christi fuit generabile et corruptibile ; ergo, etc.
Rationes istae (e) non concludunt, quia omnes aeque praeter ultimam concludunt de corpore Christi modo, vel de corpore post judicium, sicut ante. Prima non, quia corpus istud habet modo eamdem potentiam materiae quam prius, et simili modo privatam, quia non habet alium actum modo quam ante, et ideo sicut anima ante non abstulit privationem, communicando se per essentiam corpori, sic nec post, quia non communicavit se materiae post resurrectionem, nisi sicut ante. Praeterea secunda (f) et tertia ratio non concludunt, quia corpus Christi in coelo est mixtum, et est ibi contrarietas quae ante ; et elementa nata sunt esse in regionibus propriis, cum sint extra, et magis extra, quam prius in corpore Christi, et in corpore secundum se, non ut accipitur secundum organa sensuum, maxime dominatur terra, et illa in coelo existens est maxime extra locum suum, ideo maxime faceret ad corruptionem appetendo locum proprium.
Praeterea, quarta ratio non, quia quantum ad partes organicas sequitur idem, quia post resurrectionem fuerunt ejusdem complexionis, qualis ante, aliter non essent eaedem partes igitur si fuerunt ante causa corruptionis, et post erunt, et ita necessario corrumperetur post, sicut ante, si ista esset causa hujus necessaria.
Ultimum argumentum (g) accipit unum falsum, scilicet quod omne generabile habet certam periodum, etc. Quia ponatur in esse aliquis lapis, et tollatur omne extrinsecum corruptivum, posita cum hoc generali influentia vel manutenentia divina, nunquam corrumperetur ; ergo non propter periodum corrumpitur, vel habet certum terminum durationis. Sed si mixta sunt necessario corruptibilia, hoc est ex causa intrinseca, et maxime animata, quia in talibus aliqua qualitas dominatur, ut calor, qui tamen continuo fovetur in humido tendente in corruptionem continue per actionem caliditatis ; ideo tandem ex tali actione sequitur defectus et corruptio humidi radicalis in aliquo citius, in aliquo tardius, secundum quod actio est fortior et minus fortis.
Et ideo nihil facit ad periodum determinatam, extrinsecum corruptivum, et ita est periodus ipsius major et minor in ipsis ex causa intrinseca, ita quod aliquid intra est causa periodi et corruptionis, magis quam e converso. Similiter elementa simplicia non corrumpuntur secundum totum ; quod autem corrumpantur secundum partem, hoc est ex actione alterius contrarii in ipsum, et subtractione causae conservantis et generantis ; sicut ignis de inferiori sphaera corrumpitur in hyeme in regione ista ex actione frigidi dominantis ex elongatione Solis ; e contra in aestate generatur pars ignis, et corrumpitur frigiditas propinqua igni, et causa est accessus Solis. Exclude actionem talem, et corpus simplex non corrumpetur propter periodum certam, quam in se habeat ; sed periodus rei sequitur causam corruptivam, et est major vel minor ex causa alia, quam ex hoc quod periodus.