QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Cum natura dignificanda sit quantum fieri potest, non est ei denegandum quin possit in se producere illas perfectiones quas nata est habere. Hoc discursu utitur 2. d. 3. q. 11. ad probandum Angelum acquirere notitiam a rebus. Habat pulchram disputationem de ordine causarum.
In fine generaliter dicitur, quod nulli naturae negandum est aliquid, quod positum perfectionis esset in tali natura, nisi ostendatur aliunde, quod talis perfectio illi non inest, quia semper natura facit quod melius est,quando fuerit possibile, et non defecit in necessariis. Creaturae communiter producuntur in esse, carentes aliqua perfectione, ad quam natae sunt attingere, puta animata communiter in imperfecta quantitate, sine etiam operibus animae ; alia vero quaedam sine qualitatibus propriis, quaedam sine proprio ubi. Si daretur ejus principium activum respectu talis perfectionis ad quam natae sunt, simpliciter essent perfectiores, quia minus ab extrinsecis dependentes, ergo quandocumque non apparet quod talis natura non habet principium activum respectu talis perfectionis, imo magis videtur quod habet, hoc simpliciter concedendum est, quia hoc dignificat naturam.
Contra, quare ergo non statim dicuntur perfecta secundum omnem perfectionem possibilem, quia hoc magis dignificaret naturam? Item, natura proportionavit activum et passivum in universo, non semper idem respectu sui, sed aliud respectu alterius, sicut videtur major connexio in rebus, et ita universaliter dabitur respectu perfectionis possibilis in quocumque aliquod agens, sed aliud ab illo possibili. Confirmatur, quare enim non unicuique dedit natura principium activum respectu omnis perfectionis sibi possibilis, ut sic auferatur connexio eorum secundum actionem et passionem mutuam? Ad primum respondeo : Si causalitas auferatur, non haberent omnem perfectionem, cujus sunt capaces: si autem statim fieret quodlibet universaliter perfectum, quantum posset perfici, vel aliud a producente videretur esse causa alicujus in alio.
Contra, si ipsummet est causa perfectionis propriae, quare non a principio se summe perficit? Respondeo, quia natura quaecumque requirit successionem in aliquibus operationibus, propter imperfectionem virtutis agentis respectu effectus producendi. Ita est hic, verbi gratia, si quilibet homo generaretur perfectae quantitatis propriae, non haberet rationem causae, saltem in actu respectu quantitatis propriae ; nam tantam non posset causare, nisi per motum augmentationis, imo per multos motus consequenter.
Ad secundum, nunquam actio univoca facit connexionem activorum et passivorum in universo; nec videtur Philosophus ponere tale agens et effectum, essentialiter ordinata respectu talis tertii, sed secundum aequivoce agentia et effectus, est essentialior connexio. Contra, illam aequivocationem ponis in uno, non autem univocationem: ergo magis tollis connexionem. Respondeo, causae essentialiter ordinatae respectu tertii effectus, alium habent ordinem in causando, secundum quod dictum est in secundo, in quaestione de statu causarum; et ista est essentialis connexio universi forte, sive ultima causa sit univoca, sive aequivoca cum suo effectu. Et haec connexio ita salvatur, ponendo in eodem rationem ultimae causae respectu effectus, sicut ponendo in alio. Contra, sicut in eodem possunt concurrere ratio causae immediatae et effectus, quare non ita ratio causae posterioris et prioris? et sic nullus ordo causarum videtur necessarius praeter primam, cujus ratio non potest concurrere cum ratione formali alicujus posterioris causae. Respondeo, ratio posterioris causae et alicujus prioris bene possunt concurrere in uno supposito, et forte in una natura, si habeat unitive plures gradus perfectionis principiativos ejusdem effectus, licet non sit omnium causarum ordinatarum, quia alicujus illarum ratio tantam perfectionem absolutam requirit, in qua fundetur, quod illa non potest esse in eodem, in quo est alia minor, in qua fundaturjratio secundae causae posterioris. Haec in particularibus exemplis extremis satis patent. Quomodo enim in bove generante possit esse perfectio Solis, secundum quam cooperatur bovi generanti?