QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat optime dictum Aristotelis 7. Physicor. quomodo nihil movetur a se primo, id est, duplici primitate, scilicet totalitatis seu integritatis et causalitatis praecisae, qualis est subjecti respectu suae passionis, quod enim movetur primo modo, quiescit quiescite parte ; quod secundo modo, non, quia quod convenit alicui instar passionis propriae, eidem conveniet, etiamsi negetur ab omni alio, quod non est ipsum; si ergo aliquid movetur primo hoc modo, non desinit moveri, etiamsi pars ejus quiescat, quia pars non est illud quod movetur, sed aliquid ejus. Vide hanc expositionem et solutionem , 2. d. 2. q. 10. ad secundum, ubi ex ipso Aristot. ostenditur, esse ad mentem ejus. Ad secundum, optime explicat quomodo idem secundum diversa posset esse in actu et potentia, et explicat varias acceptiones potentiae, ut opponitur actui, de quo q. 1. et. 2. hujus, et ut di-
cit respectum principii ad principiatum et ad comprincipium, de quo q. 3. et 4. Breviter dic. aliquid posse esse virtualiter tale in actu, quale est formaliter in potentia, sic aqua calida habet actu virtutem frigefaoiendi se, quod est esse virtualiter frigidam, et facta frigefactione erit formaliter frigida, ita Doct. 1. d. 3. q. 7. ad primum, pro opin. et 2. d. 3. q. 8. ad 4. Ad confirmationem optime explicat, quae contrarietas sufficit ad actionem.
Ad illa quae inducuntur pro prima opinione. Ad primum de 7. Physicorum, quaerit enim quomodo contradictio est, quod aliqua passio homogenea, qualis est movere localiter, insit alicui toti integro sive quantitativo primo, secundum quod primo cadit in definitione universalis, in 1. Poster. et cum hoc primo, secundum quod pri- mo sumitur in 5. Physicorum, prout opponitur ei quod est secundum partem integralem. Et de solo tali toto quantitative probat Aristoteles quod non potest moveri a se primo, ut primo accipitur quando propria passio dicitur primo inesse proprio subjecto. Tale enim praedicatum nunquam removetur ab illo cui primo inest, propter hoc quod oppositum ejus inest alicui, quod non recipit praedicationem illius primi subjecti; pars autem quantitativa non recipit praedicationem totius quantitativi, licet idem totum universale praedicetur de utroque in homogeneis: ergo totum quod primo movetur, sic accipiendo primo, non quiescit ad quietem partis, id est,non caret praedicato primo inhaerente, quia pars,quae non est illud totum caret illo, sed omne totum quiescit, etc. quia estdivisibile,et ita sumitur alterum apud Aristotelem pro illo, quod non recipit praedicationem primo moti. Et ly ad tenetur consecutive, non causaliter. Quod si fiat sermo per ablativum absolutum parte quiescente, etc. debet exponi per si, non per quia, licet enim major esset vera cum quia, tamen minor est falsa. Quia ergo vanum est Aristotelem adducere hic ad conclusionem hanc generaliter probandam, quod nihil movet se, cum in simplicibus motis nihil valeat, sicut in potentiis animae, cum etiam in quibuscumque quantis, nihil faciat contra hoc, quod aliquis ponit; nam si ignis est causa effectiva proprii caloris, licet ille totus se totum faciat calidum, et ita idem primo mutat, vel movet se, vel agit in se, accipiendo primo, sicut accipitur in 5. Physicorum, non tamen ille ignis primo facit se calidum, accipiendo primo secundum aliam significationem, quid mirum? quia undecumque fiat, nec ille ignis particularis quantus est, sic primo calidus. Sequitur enim contradictio, quod scilicet non est calidus, si pars ejus sit non calida, et quod est calidus, si pars ejus sit non calida. Primum sequitur ex primitate secundo modo, secundum ex primitate primo modo.
Quid ergo est calidum primo, vel calefacit primo, sicut primo notat inhaerentiam propriae passionis ad subjectum? Respondeo, nullius propriae passionis consuevit hactenus assignari primum subjectum aliquod singulare, sed universale, quod abstrahit ab omni quanto, et aequaliter salvatur in hoc toto quanto homogeneo, et in ejus parte.
Et verum est, quod ab illo universali nunquam removetur, si aliquid non sit calidum, de quo istud universale non praedicatur alia circumstantia. Hanc responsionem et plura de aequivocatione ejus, quod est primo, quaere in loco supra signato.
Ad secundum de actu et potentia, dicitur quod in movente se quandoque sunt plura differentia secundum intentionem, secundum quorum unum movet, et secundum alterum movetur. Et ita non primo movet idem se quoad praecedens argumentum: nec secundum idem est in actu et in potentia quoad istud secundum argumentum: nec secundum idem est fundamentum relationum oppositarum quoad tertium. Exemplificatur de voluntate movente se, quia est appetitus et est liber, et inquantum liber movet. Contra istud arguitur, quia differentia intentionis non est in re, nisi in potentia, secundum istos, completive autem et in actu, est ab intellectu tantum: si quae autem differentia requiritur in aliquo ad movere se, cum ille sit effectus realis, oportet quod illa differentia sit realis, quia realis effectus non dependet ab actu rationis. Item, si quaecumque species cum habeat genus et differentiam, quae differunt intentione secundum istos, poterit quaecumque species secundum formam differentiae movere, et secundum formam generis moveri. Item, totum essentiale est minus unum quam istud, in quo est tantum differentia intentionis, quia partes essentiales realiter sunt diversae, et veram compositionem realem faciunt, et tamen in tali toto essentiali nunquam forma movet materiam: ergo multo magis, nec hic. Item, propria passio recipitur in subjecto, inquantum est in actu per differentiam specificam propriam ; quod probatur, tum quia alias non inesset subjecto primo, si inesset sibi secundum aliquid in intellectu ejus, et non secundum aliud, sicut homo non primo vivit, licet per se vivat ex 5 c. de per se; tum, quia s iinquantum habet formam generis inesset sibi illa passio, cuilibet sub genere inesset, et ita non esset huic propria ; aut si ex aliquo impedimento alii non inesset, saltem generi in isto prius natura inesset, quam illa forma intelligeretur determinari per formam differentiae. Ex hac probata arguitur ultra, cum multa ad quae aliqua movent se, sint propriae passiones eorum, movebuntur ad illa, inquantum sunt talia per differentias proprias, non solum inquantum includunt genus, sic enim ad illa movebuntur, quomodo illa recipiunt, et constat quod agant inquantum sunt in actu per formam, ergo secundum idem re et ratione, ut secundum immediatam rationem absolutam agunt et patiuntur. Propter istam rationem specialiter, quae posset bene declarari, potest dici aliter ad argumentum, quod si potentia accipiatur prout opponitur actui, quomodo sermo habitus est de ipsa in primis duabus quaestionibus hujus9. nunquam idem simul est in potentia et in actu secundum idem, nam quando est aqua calida actu, tunc non est actu frigida, sed potentia tantum. Et cum arguitur, si est motiva sui ad frigiditatem: ergo est in actu talis, quale est mobile in potentia. Fallacia consequentis est, intelligendo de actu formali: non enim sequitur, Sol est transmutativus materiae per putrefactionem ad formam vermis: ergo Sol est in actu vermis. Si enim ad agendum effectum sufficit perfectio activa quandoque ejusdem rationis, cum illa quae est in effectu, quanto magis sufficit excellentior? et sic agens quodcumque aequivocum est in actu respectu effectus, non formaliter habens actum similem, quia tunc non esset agens aequivocum, sed virtualiter habens, quia scilicet formaliter habet eminentiorem. Secundum quid igitur est in potentia, et secundum quid in actu ? Respondeo, est in potentia secundum terminum motus, in actu secundum principium activum aequivoce respectu termini. Si autem potentia accipiatur, ut dicit relationem principii, quomodo dictum est de ipsa in 3. et 4. quaest. 9. hujus: aut dicit relationem principii ad principiatum, aut ad aliud principium, quomodo primo distinctum est in solutione quaestionis 3. artic. 2. Si ad principiatum, si illud dicatur actus, concedo quod nihil idem essentiaUter est potentia et actus, quia nulla una essentia seipsam principiat proprie effective, nec in quocumque genere principii.
Idem tamen suppositum potest in se habere duas naturas, quarum altera sit principium activum, et altera principiatum, et ita est in potentia, hoc est, potens per principium activum, et in actu sive actus propter principiatum sed isto modo non consuevit communiter accipi actus pro acto. Si autem potentia dicat relationem principii ad actum, ut ad aliud principium intrinsecum, tunc accipere quod in nullo uno supposito est, utrumque est accipere, quod nullum suppositum est sic praedicamentales et ita nullum suppositum erit compositum ex principio potentiali, et principio quod dicitur actus, quod est falsum. Si tandem potentia dicat relationem principii passivi ad principium activum, quod dicitur esse in actu, scilicet activo, non autem dicitur actus: tunc accipere, quod nihil. idem est in potentia et in actu, non est nisi sub aliis terminis exprimere istud, quod nihil idem est activum et passivum, et non est probatio a priori, sed est petitio, idem accipiendo sub aliis terminis ab probationem sui ipsius.
Ad confirmationem de contrarietate agentis et patientis, licet ex dictis in quaest. 6. ad primum argumentum patet, quod ibi stricte sumitur actio, quo etiam modo secundum praedicta nihil agit in se: potest tamen dici, quod sicut agens assimilat sibi passum in fine, ita contrariatur sibi in principio actionis. Quando autem aequivoce agit, non assimilat in fine formaliter, sed virtualiter tantum; quantum enim ad esse formale, effectus talis imitatur causam, non proprie assimilatur, ita in principio contrariatur passo virtualiter, pro quanto habet in virtute formam aliam formaliter contrariam formae passi. Et talis contrarietas sufficit ad actionem, sic tantum contrariantur actus vitiosi habitui virtuoso, quem tamen corrumpunt, patet 2. Ethicorum.