QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Instat tripliciter et acutissime contra id quod dictum est, activum esse inctu virtualiter, et in potentia formali respectu ejusdem formae, ad quam est illa potentia. Ad primum, optime explicat quomodo actus virtualis non tollit capacitatem ad actum formalem ; unde Sol, qui est virtualiter calidus, posset esse formaliter talis, si aliunde non repugnaret ei, quia scilicet, non est corpus corruptibile, de quo fuse Doctor,2. distinct. 25.anum. 14. neque hinc sequitur quodlibet agere in se, ut ibi num. 20. etsequenti et optime tradit 1. distinct 3. quaest. 7. num. 30. Ad secundum, non resolvit an cognitiva vel appetitiva agere possint in aliam potentiam, sed jubet studere pro alia responsione; verum id admittit 2. distinct. 9. quaest. 2. sig. Ad quaest. num. 15. quia potens producere aliquem effectum, potest eum producere in omni subjecto capaci ejusdem, si debite approximetur, sed hujusmodi potentiae corporeae non approximantur debite aliis; spirituales tamen separatae possunt causare actus in aliis potentiis capacibus separatis, et sic Angeli quandoque loquuntur: puto etiam aquam calidam non tantunTse, sed et alia frigefacere si applicentur : unde quod hic objicit Doctor aquam frigefacere alia, tantum per frigus formale, non videtur verum, sed juxta principium ejus, quidquid efficit effectum, cum efficere potest in quolibet capaci ejus, sicut aqua frigefacit se per suam virtutem substantialem, ita et alia, esto frigus formale simul concu rat, quando adest. Ad tertium, bene explicat quomodo et quando relationes oppositae possunt esse in eadem natura vel supposito, de quo 1. distinct. 3. quaest. 7. Ad primum pro Goffredo, num. 29. et seq.
Contra responsionem istam, quae in hoc stat, actiyum est in actu virtuali, et idem est in potentia receptiva formaliter illius, ad quod est illa virtus. Arguitur tripliciter : Primo sic, quod est in actu secundum aliquid formaliter, nullo modo est in potentia ante actum, adactum similem: ergo nec quod est in actu virtuali secundum aliquid est in potentia ad illud formaliter. Antecedens patet, quia tunc duo actus ejusdem speciei possunt eidem inesse. Consequentia probatur : Tum, quia actus in quo est alius virtualiter, perfectior est illo formali, qui est in virtute ejus: ergo perficit magis subjectum, et ita tollit potentiam ad formalem magis quam alius formalis. Tum, quia frustra videtur in fieri illa perfectio formalis, praehabita ista virtuali, quia per formalem non fit perfectius illud quod recipit quam prius. Tum tertio, quia tunc videretur Deus posse esse in potentia receptiva multarum perfectionum, quae sibi formaliter non insunt, licet virtualiter insunt: Sol etiam videretur esse in potentia passiva ad formas generabilium, quas habet aliquo modo virtualiter. Secundo arguitur sic: activum quodcumque immediate respicit passivum tale in communi, et ideo respicit per se quodlibet in quo reperitur ratio talis passivi, sicut supra probatur in primo articulo solutionis: nullum autem illorum, quae ponuntur activa respectu sui, habet rationem activi respectu passivi alterius a se, quod tamen est passivum ejusdem rationis: ergo nec est activum respectu sui. Probatio minoris, aqua calida aliud frigefactibile approximatum non frigefacit, sed calefacit; ergo non est vere activa respectu sui, sicut nec respectu alterius, sic cognitiva vel appetitiva in alia potentia non potest causare actum cognoscendi et appetendi, quae tamen alia capax est illius.
Confirmatur ratio ista, quia ubi activum est aequivocum, sicut de Sole respectu generabilium, patet quod aequivocatio agentis non tollit rationes generales activi, quae videntur esse agere tantum in aliud, et in quodcumque aliud passivum approximatum; non enim Sol se transmutat ad formam vermis secundum aliam materiam, et hoc quamcumque aeque dispositam et approximatam.
Ad istud secundum, cum arguitur, quod activum aequivocum ageret in aliud a se, sicut agit in se. Responsio, quando est essentialis ordo inter duos effectus ejusdem agentis, inquantum sunt ab ipso, licet neutrum illorum sit causa alterius: non tamen potest tale agens effectum posteriorem causare, nisi prius natura causet effectum priorem. Exemplum de priore parte radii et posteriore, tenendo quod totus radius sit immediate a luminoso, ut a causa: nunc autem effectus causandus in ipso, in quo est perfectio activa, et effectus causandus in alio, ut in aqua calefacta, sic se habent: ideo non potest frigefacere aliquid, nisi prius frigefaciat se. Sed haec responsio deficit, quia aqua causat frigiditatem in alio per effectum frigiditatis propriae, non per seipsam. Secundo, haec responsio non se extendit ad potentias apprehensivas et appetitivas, ideo stude pro alia responsione, quod assumptum est verum de agente actionem transeuntem, non immanentem. Tertio arguitur per instantiam, quia secundum dictam responsionem diceretur omnem actionem in aliquo esse a se aequivoce agente, puta quod lignum calefacit se, non autem ignis, sed est tantum sine quo non, sicut ponunt aliqui de objecto respectu potentiae, quod est tantum sine quo non respectu actu. Confirmatur istud, non enim magis repugnant actus et potentia in uno quam in alio: si ergo alicubi reperitur actus cum potentia sine repugnantia eorum, ubique reperietur, et si alicubi negetur repugnantia eorum, ubique negetur; et tunc nihil videtur esse, per quod improbetur, quod quodlibet cum hoc, quod est in potentia ad aliquid, est tamen in actu respectu ejusdem, in actu sufficiente ad agendum illud. Juxta hoc additur, quod principia Metaphysica, quae sunt universalissima, nullo modo sunt in quocumque particulari neganda, propter quamcumque difficultatem specialem incidentem. Si enim in uno negentur, et in omnibus, et ita ex ignorantia unius conclusionis negarentur principia et aliae conclusiones multae; quemadmodum si quis ex aliqua ignorantia concederet idem posse album et non album, primum principium simpliciter negat, quia eadem est ratio in istis et in aliis. Ad ista, quae difficilia videntur, responderi potest. Ad primum, quod consequentia non valet quaecumque enim ratio assignaretur pro antecedente de actibus ejusdem rationis, pro consequente non concluderet, scilicet de actibus alterius rationis. Ad primam probationem concedatur, quod praecise sumendo utrumque actum scilicet virtualem et formalem, virtualis perfectior est; quando tamen est limitatus, non est ita perfectus, ut omnem potentiam subjecti excludat respectu formalis, quia ille formalis aliqua perfectio est, inquantum distinguitur a virtuali, et ita secundum illum proprium gradum ejus non perficeretur subjectum, quod haberet solum virtualem. Per hoc ad secundam probationem, quod perfectio minor non superfluit in aliquo, quod primo habet majorem perfectionem, nisi illa major omnem gradum perfectionis conferret, quam haberet subjectum habendo illam majorem cum minore: et hoc nunquam est quoniam illa major est limitata, quia omnis limitata minor est seipsa cum alia. Confirmantur istae responsiones, patet enim, quod substantia quaecumque praecise sumpta perfectius ens est quocumque accidente suo praecise sumpto; nec tamen actus substantiae tollit potentiam ad accidens,nec superfluit accidens,quia substantia cum accidente perfectior est quam substantia sola. Ad tertiam probationem patet, nam actus virtualis in Deo infinitus est, et ideo si per impossibile formalis inesset, nullo modo esset perfectior, quia finitum cum infinito nihil majus est infinito solo; sed quod additur ibi de Sole, respondeo generaliter ex ratione actus virtualis et formalis, nunquam est repugnantia quod insint eidem, quia tunc ubique esset repugnantia ; potest tunc unus esse in aliquo, cui alius repugnat ex alia causa,non tamen quia habet alium actum, sicut in proposito calidum esse formaliter repugnat Soli, quia est propria qualitas corporis corruptibilis, et per consequens non est Sol subjectum capax ejus. Nec ignis capax albedinis, quae est propria qualitas mixti; sed non ideo est Sol non capax caloris, quia est calidus virtualiter, patet enim quod Saturnus, qui ponitur frigidus virtualiter non magis est capax caloris formaliter quam Sol, unde omnia talia argumenta procedunt secundum non causam, ut causam. Nam ubicumque unus istorum actuum inest, et alius non potest inesse, non est causa impossibilitatis, quia alius inest; sed ex alia causa speciali, quae si staret sine illo alio actu, adhuc esset causa ejusdem impossibilitatis. Per hoc patet ad tertium scilicet ad instantiam illam, nam concedo, quod actus talis et talis, sive actus virtualis et potentia ad formalem omnino in nullo repugnant, quia tunc ubique repugnarent, potest tamen alterum illorum alicui tertio repugnare, cui alter inest, et alicui tertio non, et alicui tertio utrumque repugnare. Et secundum hoc quandoque neutrum potest inesse, quandoque utrumque, quandoque hoc sine illo, quandoque e converso.
Quod ergo dicitur, quia tunc non restat unde probetur, quod lignum f non calefacit a se, sed ab igne,
Respondeo,videntur isti ex defectu argumenti ad propositum suum dimittere partem opponentis, et assumere partem respondentis, sustinendo impossibile; jam enim ad hoc vertitur disputatio, ut contra talem solutionem arguens, probando quod lignum non calefacit se. Et dico, quod ad hoc non acciperem argumentum ex repugnantia actuum praedictorum in eodem, sed aliunde. Et illae praemissae praecise nihil concluderent contra me in aliis, quae dico a se moveri.
Quod additur de principiis Metaphysicis, verum est, quod sunt universalissima, sed nullum illorum in aliquo singulari recipit instantiam. Signum enim est sermonum verorum confesse se habere his, quae apparent, sed quomodo dicetur illudesse principium, ad quod tot absurda sequuntur? Non credo, quod Aristoteles posuisset aliquod complexum esse principium non solum primum, sed nec decimum, ex quo in multis singularibus evidentia absurda sequerentur. Si etiam illud est principium primum Metaphysicum, scilicet nihil idem potest esse in actu virtuali et in potentia ad actum formalem, cujus ille virtualis sit principium effectivum; si inquam est principium primum Metaphysicum, scio quod illud non est in Metaphysica Aristotelis scriptum. Si ipsi habeant aliam Metaphysicam, quomodo soli isti talem intellectum habuerunt, quod terminos istius principii capere poterant, omnibus aliis non potentibus capere ? quia si caperent terminos, et istud esset ut principium primum, statim huic acquiesceretur, quod tamen multi non tantum non capiunt ut principium, imo dicunt simpliciter falsum pro multis ejus singularibus.
Ad tertium principale, pro opinione prima de rationibus oppositis, dicendum quod sicut dictum est in solutione 3. q. hujus, 9. art. 2. alia est relatio producentis ad productum: alia principii activi ad principium passivum, quae ambo sunt principia respectu ejusdem producti. Primae duae relationes nunquam insunt eidem supposito, nihil enim seipsum gignit, nam tunc quando non esset, esset: sed nec fundantur istae in aliqua una natura limitata, quia natura limitata nunquam se totam non divisam communicat producto supposito. Secundae duae relationes quandoque possunt in uno supposito, et in una natura fundari, quia sic relata non dependent essentialiter unum ab altero, sed tantum accidentaliter, hoc ut faciat, illud ut recipiat aliquid ab isto,non ut sit ab illo. In primis relationibus, productum secundum illud quod est in creaturis, dependet a producente: impossibile est eamdem naturam a se essentialiter dependere, non autem est impossibile idem a se dependere, quantu m ad aliquam perfectionem accidentalem, sive secundum quid. Potest aliter dici, quod duae relationes reales oppositae quando insunt eidem, prius illi insunt duae relationes disparatae, puta duplex respectus principii respectu ejusdem principiati, quam forte consequitur relatio mutua principii ad principium. Sed haec responsio duo dubia supponit, unum, quod illae disparatae sunt priores oppositis, aliud, quod talis prioritas aliquid facit ad hoc, ut oppositae possint inesse. Si enim ex se repugnarent, etiam disparatae aliae illam repugnantiam non tollerent. Potest ergo dici, quod sicut natura omnino illimitata potest esse fundamentum relationum oppositarum primarum producentis et producti, licet non causae et causati, quia tunc idem a se essentialiter dependeret, ita natura aliqualiter illimitata potest esse fundamentum duarum oppositarum istarum secundarum, quae minus repugnant ; quaelibet autem natura, quae cum hoc, quod est receptiva alicujus perfectionis, ponitur etiam activa respectu ejusdem,ponitur aliquo modo illimitata inquantum praehabet illam virtualiter: ideo, etc.
Contra illud arguitur, opposita omnia includunt contradictoria: ergo si eidem insunt relationes oppositae, eidem inerunt contradictoria. Item 2. Physicorum, materia non coincidit cum aliis causis, nec in idem specie, nec in idem numero. Ad primum potest dici, quod relativa non includunt repugnantiam, unde relativa sunt, sed ratione fundamentorum inter quae est essentialis dependentia. Aliter dicitur, quod alia a contradictoriis non sunt formaliter opposita, nisi in abstracto, maxime si contraria esse simul,non sit contradictio, ut quidam dicunt. Ad secundum, intelligitur de materia ex qua, non in qua, et efficiente quocumque: vel si de materia quacumque, tunc de agente univoco, non de utroque generaliter simul. De materia ex qua satis videtur Aristoteles loqui, quam ponit causam unam in naturalibus.