Quod ea quae deus facit praeter naturae ordinem non sunt contra naturam.
Considerandum tamen videtur quod, licet deus interdum praeter ordinem rebus inditum aliquid operetur, nihil tamen facit contra naturam.
Cum enim deus sit actus purus, omnia vero alia habeant aliquid de potentia admixtum, oportet quod deus comparetur ad omnia sicut movens ad motum, et activum ad id quod est in potentia. Quod autem est in potentia secundum ordinem naturalem in respectu alicuius agentis, si aliquid imprimatur in ipsum ab illo agente, non est contra naturam simpliciter, etsi sit aliquando contrarium particulari formae quae corrumpitur per huiusmodi actionem: cum enim generatur ignis et corrumpitur aer igne agente, est generatio et corruptio naturalis.
Quicquid igitur a deo fit in rebus creatis, non est contra naturam, etsi videatur esse contra ordinem proprium alicuius naturae.
Adhuc. Cum deus sit primum agens, ut supra ostensum est, omnia quae sunt post ipsum, sunt quasi quaedam instrumenta ipsius. Ad hoc autem sunt instrumenta instituta ut deserviant actioni principalis agentis, dum moventur ab ipso: unde talis instrumenti materia et forma esse debet ut sit competens actioni quam intendit principale agens. Et propter hoc non est contra naturam instrumenti ut moveatur a principali agente, sed est ei maxime conveniens. Neque igitur est contra naturam cum res creatae moventur qualitercumque a deo: sic enim institutae sunt ut ei deserviant.
Praeterea. In agentibus etiam corporalibus hoc videtur, quod motus qui sunt in inferioribus corporibus ex impressione superiorum, non sunt violenti neque contra naturam, quamvis non videantur convenientes motui naturali quem corpus inferius habet secundum proprietatem suae formae: non enim dicimus quod fluxus et refluxus maris sit motus violentus, cum sit ex impressione caelestis corporis, licet naturalis motus aquae sit solum ad unam partem, scilicet ad medium. Multo igitur magis quicquid a deo fit in qualibet creatura, non potest dici violentum neque contra naturam.
Item. Prima mensura essentiae et naturae cuiuslibet rei est deus, sicut primum ens, quod est omnibus causa essendi.
Cum autem per mensuram de unaquaque re sumatur iudicium, oportet hoc dici naturale unicuique rei per quod conformatur suae mensurae. Hoc igitur erit naturale unicuique rei quod ei a deo inditum est. Ergo et si eidem rei a deo aliquid aliter imprimatur, non est contra naturam.
Amplius. Omnes creaturae comparantur ad deum sicut artificiata ad artificem, ut ex praemissis patet. Unde tota natura est sicut quoddam artificiatum divinae artis. Non est autem contra rationem artificii si artifex aliter aliquid operetur in suo artificio, etiam postquam ei primam formam dedit. Neque ergo est contra naturam si deus in rebus naturalibus aliquid operetur aliter quam consuetus cursus naturae habet.
Hinc est quod Augustinus dicit: deus, creator et conditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit: quia id est naturale cuique rei quod facit a quo est omnis modus, numerus et ordo naturae.