QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit argumenta posita num. 3. ad loca Arist. quae videntur suadere gravia non moveri a se ; vide eum 2. d. quaest. 10. num. 45. et 10. ubi fusius tractat solutionem hic datam. Ad id, quod ait semen mulieris esse activum. vide cum 3. d. 4. q. 1. ubi id probat. Ad secundum principale, optime explicat, uno ex sex capitibus contingere, quod agens in se non semper agat.
De aliis, quae adducuntur secundum primam opinionem in speciali, prius dictum est, illa improbando, sed in aliquibus tanguntur aliquae probationes ad quas restat respondere. Cum adducunt dictum Aristotelis 8. Physic. de gravi et levi, breviter potest exponi de gravi, inquantum consideratur praecise, ut naturaliter mobile, non autem ut habens principium activum movendi: sic enim est in potentia accidentali ad movere, sicut sciens ad speculari, et quomodo idem re est principium activum ex quo hoc est mobile naturaliter, aliud tamen ratione, tactum est in 7. in quaestione de rationibus seminalibus. Rationes autem in 8. Physicor. non probant simpliciter, quod grave non movet se, sed quod non movet se agendo univoce, vel non sicut animal, quia non habet principium sistendi suum motum: nec ad differentias contrarias movet se. sicut animal, ita quod illa argumenta aliquid concludunt de veritate, et intelligenda sunt secundum determinationem ejus sequentem, sicut in aliis locis, ubi arguit, et postea determinat. Ad illud, quod additur de motu animalium potest bene concedi, quod aliqua pars quiescens localiter, alterata tamen, movet localiter alteram partem sibi conjunctam pellendo, et deinde movetur a primo pulsu trahendo: et sic, quod ille motus non fit a moto, nisi per partem, et illae partes, trahens et pellens sunt duae partes cordis, non pars superior corporis, et inferior in saltu, sicut probatur supra. Postea adducitur Aristoteles in 16. de Animalibus de semine, hoc exponitur secundum quamdam excellentiam actionis ex parte seminis maris, non quod illud praecise agat ; tum quia quomodo tunc foetus quandoque assimilatur matri? tum quia ejusdem speciei est semen utrumque, actio sequitur formam. Tum quia 7. hujus, cap. 6. equus et asina quodammodo sunt mulus. Ad illaquae adducuntur de cognitivis, patet responsio, si ponatur tam potentia, quam objectum esse activum respectu actus cognoscendi. Ad illud de accidente communi, non concludit contra cognitivas, tenendo praedictam sententiam. De appetitu rationali, respondetur in sequenti quaestione, quomodo est sufficiens causa sui accidentis communis. Ad auctoritatem Aristotelis 3. de Anima, dicitur, quod appetitus si intelligitur de rationali, movetur Metaphorice, movet autem proprie effective: nec est inconveniens, quod in illa brevi littera, aequivocet moveri, ita invenirentur exempla multa in libris ejus, in primo Physicor. prima contraria non sunt ex aliis, nec ex alterutris, sed omnia ex ipsis. Quomodo sumetur et univoce, si bene videantur probationes istorum membrorum? Confirmatur illa responsio in 12. Metaph. cap. 4. A movet ut amatum et desideratum, finis scilicet, sed hoc est movere Metaphorice, quia finis, inquantum finis, non est efficiens; ergo moveri sibi correspondens, est moveri Metaphoricum. Per hoc respondetur ad Averroem in commento supra illud 12. supra allegatum, quod falsum dicit: nec in hoc exponit Aristotelem, qui nec ibi, nec alibi invenitur ponere, quod amatum dupliciter movet, scilicet proprie et Metaphorice. De hoc quaere in 6. in quaestione de Uno. Ad argumenta principalia. Ad auctoritatem Aristotelis hic, patet quod solvit seipsam, quia enim addidit inquantum simul natum, quia absolute noluit dicere nihil movet se ipsum, sed cum determinatione inquantum, etc. et sumitur simul natum pro idem, ut patet per probationem, unum enim et non aliud ; et sic in definitione potentiae activae non posuit absolute transmutandi aliud, sed addidit, aut inquantum aliud. Ad secundum dico, quod habito termino agens non agit, non habito etiam, et impediri potest ne agat, per virtutem contrariam fortiorem. Si etiam non est tota causa activa, sed aliud cum ipso, si illud aliud non adsit, non agit, si etiam non habet in quod, vel circa quod agat, non aget. Si iterum alia actio naturaliter praesupponatur suae, illa non posita, non aget Si tandem est liberum ex se, potens non agere, uno istorum sex modorum potest salvari de quocumque motivo, quare non semper movet se. Exemplum primi, grave quando est in centro. Exemplum secundi, aqua bulliens praesente igne calefaciente, no n frigefacit se. Exemplum tertii, in cognitivis, tenendo et objectum et potentiam agere. Exemplum quarti et quinti, nihil intelligens nihil vult communiter. Exemplum sexti, intellectu ostendente aliquid, voluntas potest illud non velle, et sic generaliter patet solutio illius argumenti.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima quarta de motu alicujus respectu sui ipsius, ut moventis et moti, t. c. 2. et est prima, quam format Aut. A.ndr. in hoc 9. aut quia non vidit alias praecedentes; aut quia sententias principales aliquarum earum in notandisjuxta litteram inseruit: aut quia alibi inserendas ipsas reservavit. Quomodocumque sit, haec quaestio est multum ventilata apud antiquos et modernos, et maxime in via hujus est notabilis, et copiose hic eam tractavit. In primo etiam Sententiarum d. 3. q. et in Reportatis q. 1. prol. et in 2. d. 2. 7. 10. et dist. 23. q. unica ipsam disputavit specialius tamen quam hic.
Plato, superius inchoando, videtur tenuisse partem affirmativam in hac quaestione particulariter saltem de anima rationali et elementis. Unde Philosophus et Commentator ejus, et alii sequaces impugnant dicta ipsius pluribus in locis. Quaere 7. Physicor. commento 2. et 8. Physicorum, commento 40.et 3.Caeli et Mundi,
commento 28. et 4. Caeli,commento 22. et 1. de Anima commento 22. Avempace etiam partem affirmativam, quantum ad motum elementorum asseruit, videatur Averroes 4. Physicor. commento 7 1. et 4. Caeli, ubi prius.
Doctor autem in principio solutionis ponit opinionem tenentem negativam partem in quaestione. Primo in generali, et consequenter descendendo in particulari, ubi 7. vel 8. dicta seu conclusiones possent formari, et tres rationes principales pro principali conclusione notat. Vide Thom. 7. et 8. Physic. elprimo contra Gentiles, et in q. de potentia, q. 10. et 5. et 3. et in 3. part. q. 32. Videatur etiam in 2. dist. 24. et in q. de veritate, q. 10. et 2. 2. q. 45. et 82. et in prima 2. q. 9. et lib. 3. contra Gentiles, c. 88. in quibus locis videtur repugnantia in dictis ejus, ut patet intuenti recte. Quaeratur etiam Goff. quodlibelo 6. q. 7 . et quodlibeto 8. q. 12. et quodlibeto 9. q. 19. vel 13. et quodl. 13. q. 3. Et Henr. quodl. 10. q. 9. et quodlib. 13. q. 11. et quodlib. 14. q. 2. et 5. Et Aegidius Heremita super lib6. Physicor. 7 . et 8. et alibi. Quaerantur etiam sequaces liorum, et Albertus Magnus, et Joannes Jandunus, qui tamen affirmativam videtur fovere, saltem partialiter. Occham et caeteri Nominales inducantur.
Consequenter impugnat illam opinionem et ponit dicta opposita, in generali et speciali procedendo, et declarat egregie, ubi idem, et quando non potest agere in se vel movere se, et respectu cujus termini, et ubi, et quando, et respectu cujus sic, et instantias tollit suo modo, et tu impugnabis evasiones Thomistarum, et aliorum hic garrulantium propriam vocem ignorantium, ut scis.
Infra ibi, cum dicit: de his alibi, quaere super lib. Physicor. et in 2. d. 1. q. 4. et in 4. d. 11. q. i. egregie, et in quodlib.
q. 12. aliqualiter, et alibi saepe. Supra etiam in hoc lib. et 5. hujus tetigit. Ex illis responsionibus instantiarum bene intellectis inferri possunt plura, quae relinquantur lectori.
Ante illam responsionem ibi : Ad tertium, respectum ad agens habet forma alium, etc. ponitur quaedam littera, quae assignatur Extra, sed quia notabilis et subtilis, et supra omissa, hic apponam eam, quae talis est : Contra, aut intelligis, quod prius, inquantum prius, sine intellectu posterioris intelligitur, quod ostenditur impossibile, cum sit relatum ad ipsum; aut quod illud, quod est prius, sine intellectu illius, quod est posterius intelligitur, et tunc in sic separatim intelligi consisteret prioritas naturae; et tamen illud, quod est posterius, si sit absolutum, similiter possit intelligi sine intellectu illius, quod est prius, sequitur quod naturaliter posterius est naturaliter prius, sicut e converso. Non ergo in hoc, quod est hoc posse intelligi sine illo, consistit naturae prioritas hujus, ad hoc, sic enim asinus esset prior natura homine ; nec in hoc, quod est hoc esse, vel posse esse, sine illo, quia tunc praemissae demonstrationis potissimae non essent priores natura conclusione, cum Deus etiam non possit facere, quod illis veris existentibus conclusio esset falsa ; in quo ergo consistit ista prioritas? In Praedicamentis dicitur, et 5. Metaphysicae, quod illud est prius natura a quo non convertitur subsistendi consequentia;si ista definitio sit convertibilis cum definito, quomodo tunc praemissae demonstrationis sunt priores natura conclusione? ibi enim convertitur existendi consequentia, licet non causandi. Si dicatur 5. modus Philosophi in Praedicamentis, quod duorum secundum existentiam se consequentium, quod est causa alterius, est prius natura alio, ut
hominem esse ad orationem hoc dicentem ; quomodo ergo intellectus prius natura voluntate ? respectu enim illius, nec est causa partialis, nec totalis, nec ut volunt aliqui, sine qua non.
Haec littera satis subtilis et notabilis est, pro cujus declaratione et evasione, vide in 2. q. 1. et in quodl. q. 4. et in Francis. specialiter in primo. Conflat. dist. 13. quaere Occham in primi. dist. 9. et 12. sed non imitando, multipliciter acceptionem ordinis in communi, et ordinis naturae in speciali notabis in divinis, et in creaturis plura hic addendo.
Deinde descendendo in speciali ibi : De accidente, quod aliquod subjectum, etc. procedit de motu gravium et levium, et ibi facit mentionem de expositione illius c. Moventium, etc. 8. Phys. t. c. 27. considera an fuerit propria ibi, an alibi, an aliorum ; aestimo enim quod exposuit, et quaestionem disputavit in Physicis, sed in 2. d. 2. q. 10. ponit expresse illas responsiones. Quaere etiam aliqualiter in 4. dist. 12. quaest. 4. et alibi.
Excludit consequenter quatuor fugas, licet plures possent assignari, ut habet in 2. ubi supra de causa motus gravium. Quaere illas vias in expositoribus antiquis 8. Phys. et 3. Caeli, et alibi. Vide modernos Parisienses ibidem, nec enim per se a removente prohibens, nec ab influentia caelesti, nec a pellente ut tali, nec a centro trahente, nec a se ut actu moto, nec a generante nisi virtualiter; relinquitur ergo quod a se effective ut quod, et gravitate, aut a forma substantiali ut quo, quod ostendit suo modo discurrendo.
Quod additur ibi de motu progressivo animalium, pondera per totum, et evasionem, et impugnationem singularem, et expositionem in Aristotelem non vulgarem, ubi posset introduci id quod habet in 4. d. 10. q. 1. et d. 49. q. 14. de potentia motiva totali ; nam quidquid dicet adversarius de potentia motiva organica saltem de illa totali, loquendo, non valet fuga, recurrendo ad diversitatem partium.
Adverte etiam ibidem ad illam remissionem ad lib. 3. de Anima, an intelligit de littera Aristotelis et antiquis expositoribus ; an certe de suis quaestionibus ibidem, quas sibi attribuunt, et hoc secundum videtur probabile, quamvis nonnulli Scotistae illas qq. velint non fuisse ejus, conformes tamen doctrinae ipsius sunt, et omnino ejus esse fortius reor.
Deinde ibi : Tertio de nutritione, etc. adverte ad ea, quae habet in 2. dist. 15. et 19. et in 3. d. 16. et in 4. d. 10. q. 6. et d. 44. q. 1. et 49. q. 13. et sequentibus, et alibi saepe. Quaere antiquos et modernos super lib. de Generatione plura addendo, expositionem etiam singularem ibi in Aristotelem 2. de Anima, pondera signanter.
Consequenter cum dicit infra, ibi : De secundo alibi prolixior, etc. quaere in 2. d. 18. et in 3. d. 4. quaere Medicos, et in Phys. et alibi plura ad haec.
Deinde parum post cum dicit, alibi diffusius habetur. Quaere in q. l. de Anima, et q. Collationum, et in Quodl. q. 15. et in primo d. 3. q. 1. et8. et in 2. d. 3. part. 2. q. 1. et d. 25. et 17. d. primi, pondera ibi cum dicit alibi praedicta propter illud, quod supra in principio praesupposui de his quaestionibus et scripto in Sententias, quantum ad prioritatem bene discernendo.
Infra ibi: Sed haec de voluntate a multis, etc. et sequitur, sed alibi explanare, quaere in 2. ubi prius, et in primo, et super 2. Phys. et 1. d. primi et alibi plerumque in doctrina hujus, et aliorum, ut nosti 17. d. primi satis copiose tractatur, vide ubique Bonavenluram.
Praemissis 6. dictis seu conclusionibus addit aliam generalem Scolicam, ubique notandam de dignificandis naturis entium, et est sententia Philosophi 8. Physic. t. c. 56. et 2. de Gener. l c. 59. et alibi saepe. Vide in 2. d. 2. q. 11. et in 1. d. 17. q. 2. et in 3. d. 3. 13. et 14. et 19. et in 4 d. 10. q. 7 . et alias pluries.
Et. quod sequitur ibi : Creaturae communiter producuntur, etc. hoc dicit propter speciales creaturas de potentia absoluta, et forte ordinata salvandas. Et omnia, quae sequuntur in objectionibus et replicis ibi ad unguem ponderabis, et solutiones foecundissimas, nam nullibi melius examinavit, et omnem penitus remorsum abjecit.
Responsiones ad argumenta opin. valde fertiles minutim masticabis, vide in 2. ubi supra prolixiorem subtilitatem de duplici primitate in 1. solutione tacta; sed ad quem locum se remittit in fine illius responsionis notabis, ut supra saepe allegavi, multa alia addendo.
Ad secundum argumentum, primo adducit responsionem, quae videtur Henr. quaere eum, ubi supra, et impugnat singularissime ; et ultimo ponit suam valde doctrinaliter, et ultimo instat tripliciter, ubi adducit responsionem 2. ante quam format 3. et posset littera transmutari; satis tamen bene jacet, ponderabis ibi cum dicit stude, et an illa verba, quae sequuntur sint Extra, vel ultimata resolutio ad mentem Doctoris.
Caetera, quae ibi sequuntur, usque ad finem menti imprime, faciunt enim lectorem, velit, nolit, attentum, nisi sit asinus ad lyram. Expositiones speciales valde in Aristotelem ibi ponderabis, de actu etiam virtuali et formali, et potentia correspondente, vocat enim in 2. d. 3. q. 8. actiones tales virtualiter univocas. Vide Thom. 1. part. q. 77 . art. 6. primi. Videtur ponere hujusmodi duplicem actum, licet non utatur his terminis. Vide in Quodlib. q. 15. ad finem, et in primo Reportationum, d. 35. q. 1. optime ad propositum, sed haec singularissime.
Examinabis diligenter illam solutionem de relationibus oppositis, nam in via hujus potest ponderari valde illud argumentum difficilius omnibus aliis. Vide 31. d. primi conditiones relationis realis, et 6. q. Quodlibeti, et 13. ejusdem, sed 26. d. primi, nota bonam evasionem. Considera etiam an tales relationes sint reales, non obstante quod sint 2. modi ; posito etiam quod sint, attende, quod refert eas poni esse ejusdem ut subjecti, aut ejusdem ut fundamenti vel termini. Adverte etiam, quo modo intelligit Doctor extrema, aut nude, aut sub relationibus, plura alia subtilia adduca tur. Quaere Franc. in primo, Conflat. d. 3. q. 8. Vide Landulphum, et Petr. de Aliaco et alios sequaces, et super et 8. Physicor. resolutos Scotislas, et cave ne Nominalium garritus incurras.
Palam quia et potentiarum aliae erunt irrationabiles, aliae cum ratione, quapropter omnes artes et scientiae factivae potentiae sunt. Text. com. 3.