MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
An congrue addita sunt haec verba : Et benedictus fructus ventris
tui ?
Sequitur de eo quod addit Elisabeth : Et benedictus fructus ventris tui .''
1. De quo primo quaeritur, quare inter, hoc et praecedens intercidat copulatio, cum tamen in praedictis nulla sit posita copulatio ?
2. Item, Cum ista salutatio sit in textu Evangelii, et Evangelio nihil sit licitum demi vel apponi, ut prohibetur sub anathemate in fine Apocalypsis et Deuteronomii , quare etiam Ecclesia hoc apponit ?
3.Item, Aut fuit apponendum, aut non. Si fuit, ergo Angelus omisit male qui non apposuit. Si autem non apponendum fuerit : ergo Ecclesia male apposuit.
4. Item, Elisabeth licet illud apposuerit, non tamen illi conjunxit : quare tunc Ecclesia conjungit ?
5. Item, Quare Elisabeth mutavit verba Evangelii, dicendo : Inter mulieres, cum tamen Angelus dixit : In mulieribus ?
6. Item, Cum Deus trinitas sit hic mittens et salutans, et benedictissima Virgo sit salutata, hoc quod est, benedictus fructus ventris tui, non videtur pertinere ad salutationem, nec ad personam salutatam, nec ad salutantem : ergo ponitur ibi superflue.
7, item, Bernardus : " Non ideo benedictus quia tu benedicta. " Ergo cum causa naturaliter praecedat effectum, debuisset sic ordinasse : Benedictus fructus ventris tui, et benedicta tu in mulieribus