In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit duas objectiones contra suam resolutionem. Ad primam, explicat bene illud Damasceni, quod semel assumpsit, etc. Ad secundam, restaurationem partium fluentium corporis Christi fuisse naturalem, unionem vero earumdem partium fieri antiquo miraculo.
Sed contra ista (m) sunt aliqua dubia. Videtur enim quod ex perfecta unione Christi ad Verbum, sine omni alio miraculo novo, praeservaretur corpus ejus ab omni corruptione, quia assumptio fuit talis, ut assumptum nunquam dimitteretur secundum Damascenum ; igitur non potuit esse, quod stante unione corporis ad Verbum, aliqua pars carnis ejus flueret et corrumperetur, quia sic assumptum fuisset dimissum ; imo si fluxerunt partes, hoc videtur fuisse per miraculum ; igitur magis fuit miraculum Christum fuisse mortuum quam naturale.
Praeterea, (n) si partes fluebant, tunc fuit restauratio partis novae ; hoc autem non fuit sine novo miraculo, quia illa pars nova uniebatur Verbo ; hoc non potuit fieri, nisi a Verbo, quia tantae potentiae est unire partem Verbo, sicut totum corpus ; sed totum non unitur nisi per miraculum ; igitur nec illa pars.
Dico ad ista (o) quod facto illo miraculo, quod gloria animae non redundabat in corpus, necessitas fuit quod partes corporis fluerent per sudorem et alias consumptiones, quia activo et passivo naturalibus approximatis, necesse est sequi consumptionem, si alterum habeat dominium ; sed in corpore Christi fuerunt calidum et humidum, et aliquod dominium unius super alterum, et virtus nutritiva non sufficiebat ex alimentis restaurare deperditum ex mutua actione, ideo necessario fuit fluxus partium et corruptio.
Ad primum (p), cum dicitur quod semel assumptum nunquam fuit dimissum, verum est de principalibus partibus corporis, quae concurrunt ad perfectionem hominis, cujusmodi sunt partes heterogeneae, scilicet cor, caput et manus et hujusmodi, et tamen aliquae partes dimissae sunt, ut si incidit sibi ungues, vel rasit sibi capillos, et sic de partibus carnis et aliis ; imo totum sub ratione totius fuit dimissum, quia totum integrum ex partibus non semper fuit unitum, ut supra patuit ; tamen principales partes semper fuerunt unitae, et de illis loquitur Damascenus.
Ad aliud (q) cum dicitur, quod tunc ex novo miraculo fuit alia pars unita, dico quod non novo, sed antiquo. Circa quod sciendum, quod sicut virtus generativa habet generare distinctum secundum esse, et secundum locum etiam separatum, sic nutritiva habet generare idem et unitum, quia nutritio est aggenerato unius ad aliud per identitatem et unitatem cum eo. Et dico quod generatio novae partis unitae corpori, fuit naturalis, et quod caro generata esset pars corporis praeexistentis, naturale est utique; sed quod pars ista uniatur Verbo, fuit miraculum, non quidem novum, sed eodem antiquo, quo primo corpus totum unitur Verbo, unitur omnis pars illius totius, et omne illud quod est actu pars ejus: sed tamen virtus naturalis fecit aliquid praeambulum ad antiquum miraculum,
quia fecit quod aliquid esset actu pars corporis, quod prius non fuit; sed hoc antiquo miraculo facto, illa pars est unita Verbo unione totius, et effective a Verbo, et a tota Trinitate.