QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum differentia, quam assignat Aristoteles inter potentias rationales et irrationales, quod illae sint oppositorum, istae unius oppositi, sit conveniens ?
Arist. hic c. 2. text. 3. et 10. Ethic. q. 11 . et 13. text. 41. et 42. Aug. lib. 3. de lib. arb. Euseb. lib. 6. de Praeparat. Evangelica. Damasc. lib. 2. de fide c. 25. Albert. Mag. hic tract. 1. c. 4. D. Thom. lect. 2. Flandria q. 2. art. 1. 2. et 3. Fons. c. 2. q. 1. sect. 1. et sequetu. Suar. disp. 19. Met. sect. 1. n. 12. et disp. 29. sect. 6. num. 14.
Arguitur quod non, primo de rationalibus sic : Habens potentiam, potest illud cujus est illa potentia ergo posset aliquis in opposita. Dicitur, sicut videtur Aristoteles respondere in littera, quod non habet potentiam faciendi opposita simul, licet habeat potentiam simul ad opposita. Contra, in isto nunc, in quo est unum oppositum,quaero an possit in eodem nunc, aliud inesse, aut non? si sic, habetur propositum, ut videtur, quod opposita simul. Si non, ergo potentia ista in hoc nunc, non est nisi unius oppositi. Item secundo sic, non est potentia, quae non potest in aliquid ; illa autem, quae est oppositorum, cum non possit simul in opposita, non videtur posse in aliquid, nisi determinetur, sicut arguitur in littera in 4. cap. determinata autem non videtur esse nisi unius ; ergo inquantum potentia, tantum videtur esse unius. Item tertio, si sic, tunc sequeretur quod voluntas posset in oppositum finis, et posset in malum sub ratione mali, sicut et in opposita istorum, consequens frlsum, quia in 12. hujus, cap. 8. dicit Aristoteles liberis non licet, quod contingit ferre, etc. Contra aliud membrum scilicet de irrationalibus, primo sic : Sol potest in oppositos effectus in istis inferioribus, dissolvit enim glaciem, et constringit lutum, tamen potentia ejus est irrationalis. Item, infra cap. 7. vult Philosophus, quod omnis potentia est contradictionis, et declarat etiam in activis. Item, rationalis secundum Aristotelem non opponitur esse oppositorum per se, sed unius per se ut habitus, alterius per accidens ut privationis ; sed potentia irrationalis sic potest esse oppositorum, frigus enim est causa per accidens caloris, et projiciens pilam ad parietem est causa resilitionis; ergo non est differentia dicta conveniens. In oppositum est Philosophus in littera.
Ad istam quaestionem, tenendo differentiam esse bene assignatam, primo videndum est, quomodo sit intelligenda, deinde quae sit ejus causa. De primo sciendum est, quod potentia activa cujuscumque est, sive actionis, sive termini producti, sic est illius, quod manente natura eadem, non potest ipsa esse activa alterius, quam cujus ex se potest ; frigiditas enim manens frigiditas, non potest esse caloris activa, nec elicitiva calefactionis, si non est de se activa, quia quidquid circa ipsam fieret, licet aliud posset aliquid facere ad esse caloris, nunquam frigiditas faceret ad hoc; illa ergo potentia activa dicitur esse oppositorum, sive contrariorum, sive contradictoriorum productorum, quae manens natura una habet terminum primum, sub quo potest utrumque oppositum aeque cadere. Sed illa est oppositarum actionum, quae manens una, est sufficiens elicitivum talium actionum. Et si actio potentiae propriae activae dicatur actum, sicut expositum est quaestione quarta ad tertium argumentum, tunc omnis, quae est oppositarum actionum, est oppositorum actorum, non e converso; hoc autem debet intelligi, quod potentia sit oppositarum actionum seu actionis, et negationis ejus, sicut patebit in secundo articulo. Et vocatur haec potentia activa non ipsa relatio, quae numeratur secundum numerum correlativorum, sed natura absoluta, quae est relationum plurium, quae sunt ad oppositos effectus, proprium fundamentum.
De secundo videtur Aristoteles causam dicere ponere talem, quia forma naturalis solummodo est principium assimilandi uni opposito similitudine naturali, sicut ipsa est ipsa, et non opposita: forma autem intellectus puta scientia est principium assimilandi oppositis similitudine intentionali, sicut et ipsa est virtualiter similitudo oppositorum cognitorum, cum alterum contrariorum includat privationem alterius; agens autem illius est activum, quod potest sibi assimilari secundum formam, qua agit; ideo videtur Aristoteles ponere dictam differentiam.
Sed illa ratio multipliciter improbatur. Primo, quia forma naturalis potest esse principium assimilandi virtualiter opposito, patet de Sole. Secundo, quia solummodo intellectum vel scientiam ponere videtur potentiam rationalem, quod falsum est, ut post dicemus. Hoc etiam expressius ponere videtur . in 4. cap. ubi concludit, quod potentia rationalis est oppositorum, et nihil facit, nisi determinetur ad alterum illorum, et illud determinans dicit esse appetitum aut prohaeresim; ergo istam videtur . excludere a ratione potentiae rationalis, ut ipsa est oppositorum. Et expressius patet per sequentia, ubi videtur dicere, quod rationalis sic determinata necessario faciet sicut et irrationalis ex se necessa rio facit. Videtur ergo simpliciter, quod non sit potentia rationalis illud aggregatum ex intellectu quem ponit esse oppositorum, et ex appetitu determinante, quem ponit necessarium ad hoc, quod aliquid fiat. Tertio, non videtur valere probatio, quod intellectus sit contrariorum, licet privative oppositorum, quia contrarium etsi includat privationem alterius, non tamen praecise, sed est aliqua natura positiva, et ita habet aliquam cognitionem propriam suae entitatis, et non praecise alterum oppositum; imo per alterum oppositum tantum secundum quid cognoscitur.