IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Sed contra ista sunt aliqua dubia. Hic Doctor contra supradicta, respondendo quaestioni, duo adducit dubia. Et primum est contra hoc, videlicet, quod natura assumpta a Verbo ex sua natura habeat necessitatem moriendi, et hoc facto miraculo, scilicet quod gloria animae non redundasset in corpus. Hic modo arguit, quod ex perfecta unione ad Verbum sine omni alio miraculo novo praeservaretur corpus ejus ab omni corruptione, quia assumptio fuit talis,ut assumptium nunquam dimitteretur, secundum Damascenum lib. 3. cap. 26. et per consequens, stante tali unione corporis ad Verbum, non poterat aliqua pars ejus fluere et corrumpi, quia sic assumptum fuisset dimissum, imo si fluxissent partes corporis, hoc fuisset per miraculum ; patet, quia ex quo ex illa unione quod assumptum fuerat, dimitti non potuit, statim sequitur quod quaelibet pars corporis fuisset simpliciter incorruptibilis, stante illa unione ; et si aliqua corrupta fuisset, hoc fuisset per miraculum novum, sicut si per miraculum ignis esset perfecte praesens ligno, statim sequitur ipsum ignem agere in lignum. Si ergo stante tali praesentia per miraculum non ageret in lignum, hoc esset per novum miraculum, quo actio ipsius suspenderetur, sic in proposito, et sic Christum mori magis fuit miraculum quam naturale ; patet, quia stante primo miraculo, videlicet unionis Verbi ad naturam, statim sequitur quod unitum Verbo nunquam dimitteretur. Et si quandoque dimitteretur, sicut in morte Christi esse totius hominis fuit dimissum, hoc magis fuit miraculosum quam naturale.
(n) Praeterea, si partes fluebant. Hic Doctor adducit aliud inconveniens, probando quod si partes corporis assumpti corrumpi, vel fluere potuissent, quod quasi semper fuerit aliud et aliud novum miraculum ; patet, quia partes restauratae, quae prius non erant in corpore, de novo fuissent unitae Verbo, quae fuisset simpliciter miraculosa, cum non possit fieri, nisi virtute ipsius Dei, ut supra patuit dist. 2.
(o) Dico ad ista. Hic Doctor respondet ad illa duo dubia, et primo praemittit unum, scilicet quod facto illo miraculo, quod gloria animae non redundaret in carpus, necessitas fuit quod partes corporis fluerent per sudorem, et alias consumptiones, quia activo et passivo naturalibus approximatis, necesse est sequi consumptionem, si alterum habeat dominium, puta si activum naturale, ut calor naturalis sit fortius ad agendum, quam passivum naturale, puta humidum radicale ad resistendum, tandem sequitur consumptio humidi radicalis. Si vero passivum sit simpliciter fortius ad resistendum, quam activum ad agendum, tandem sequitur consumptio activi naturalis, cum tale activum in agendo repatiatur, et continue debilitetur.
(p) Ad primum cum dicitur. Hic respondet ad Damascenum glossando ipsum, quod intelligit de partibus principalibus corporis, quae concurrunt ad perfectionem hominis, ut sunt partes heterogeneae, scilicet cor, caput, manus et hujusmodi, quae nunquam fuerunt dimissae a Verbo etiam in morte. Loquendo tamen de partibus non principalibus ad perfectam rationem hominis non pertinentibus, multae tales partes fuerunt dimissae, ut si incidit sibi ungues, vel rasit capillos, et de partibus fluxibilibus carnis. Et quod Damascenus non intelligat de omnibus partibus, nec de omni simpliciter assumpto, sed tantum de partibus principalibus, patet, quia primo assumpsit, et adaequate esse hominis totius resultans ex partibus, ut supra patuit dist. 2. q. 2. Et tamen illud esse in morte fuit simpliciter dimissum, quia in triduo Christus non fuit homo, ut infra patebit dist. 22. partes tamen principales, ut anima et corpus nunquam fuerunt separatae a Verbo, etiam in illo triduo, ut infra patebit dist. 22.
(q) Ad aliud, cum dicitur quod tunc ex novo miraculo fuit alia pars, scilicet restaurata, unita Verbo. Dicit Doctor quod illa unio fuisset tantum per antiquum miraculum ; sicut enim eodem miraculo univit sibi totum hominem et partes principales, ita simpliciter eodem miraculo univit etiam omnes partes minus principales, sive prius inexistentes, sive post restauratas ; et assignat rationem satis claram, quia sicut virtus generativa habet generare distinctum secundum esse, et secundum locum etiam separatum, sic nutritiva habet generare idem, ut unitum, quia nutritio est aggeneratio unius ad aliud per unitatem et identitatem cum eo. Est enim differentia inter generationem simpliciter, et aggenerationem, quia generans, ut generans, semper producit aliud separatum ab ipso ; patet, quia inducit formam substantialem, non in materiam ipsius generantis, sed in materiam ipsius corrumpendi, separatam etiam localiter a materia generantis, ut patet de igne generante ignem ex ligno, ubi in materia ligni existente in loco, in quo prius erat, inducit formam ignis ; sed aggenerans aliquid producit ipsum genitum, ut simpliciter unitum sibi, sicut quando caro, puta manus, aggenerat aliam partem carnis ex nutrimento, illam partem carnis genitam perfecte unit sibi, et identificat, et nullo modo est separata a carne generante, nec loco, nec subjecto, sed simpliciter fit eadem caro ; et hoc semper contingit in nutritione, ubi nova pars aggeneratur per unionem et identitatem ipsi generanti, et hoc patebit prolixius in 4. dist. 44. quaest. 1.
Hoc praemisso dicit Doctor quod generatio novae partis unitae corpori assumpto a Verbo fuit naturalis, et quod caro generata esset pars corporis existentis, naturale est utique ; sed quod pars ista uniatur Verbo, fuit miraculum non quidem novum, sed antiquum, quo primo Verbum totum corpus sibi univit, et per consequens omnem partem illius corporis sibi univit. Sed tamen virtus naturalis fecit aliquid praeambulum ad antiquum miraculum, quia fecit quod aliquid esset actu pars corporis, quod prius non fuit, et hoc antiquo miraculo facto illa pars est unita Verbo unione totius et effective a Verbo et a tota Trinitate.
Sed hic occurrit dubium, quia si unio naturae ad Verbum est simpliciter miraculosa, si nunc dimisisset corpus sibi unitum, et post illud sibi reuniret hoc esset miraculo novo, et non antiquo, patet, quia talis unio non posset fieri, nisi virtute Dei ; sic in proposito si aliqua pars carnis, quae nunquam fuit unita Verbo, modo uniatur, talis unio videtur miraculosa, quia tantum virtute ipsius Dei, sicut etiam si de novo sibi unisset animam.
Respondeo quod si unio corporis ad Verbum praecise facta fuisset pro illo primo instanti, quo sibi corpus univit, et per consequens omnem partem actu inexistentem corpori, ita quod pro tempore sequenti non unisset sibi corpus, esset difficile salvare quomodo novam partem aggeneratam corpori uniretur sibi actu, praecise illo miraculo antiquo pro illo primo instanti facto, quia certum est quod esset ibi nova unio, quae prius non fuit. Dico ergo quod corpus non tantum pro primo instanti unitur Verbo ab ipsa Trinitate, sed simpliciter pro quolibet instanti: et pariformiter dico,sicut dictum est in 2. dist. 2. quaest. 1. de creatura, quod non tantum dependet in esse a Deo pro primo instanti quo accipit esse a Deo ; sed simpliciter pro quolibet instanti sequenti, ita quod semper in alio et alio instanti ponitur ipsa creatura in esse. Sic in proposito, Trinitas non tantum univit corpus pro primo instanti ipsi Verbo, sed pro quocumque instanti sequenti illud idem corpus unit ipsi Verbo, et sicut illa unio est miraculosa pro illo instanti, ita pro quocumque instanti sequenti erit miraculosa ; quando ergo in aliquo instanti miraculose unit sibi totum corpus, eodem miraculo unit omnem partem inexistentem illi corpori. Si ergo in isto instanti sit aggenerata nova pars corpori, illa unitur Verbo eodem simpliciter miraculo,
quo in isto instanti unit sibi totum corpus, quia ex quo pro quocumque instanti unit sibi corpus, pro eodem unit etiam omnes partes inexistentes. Non est ergo imaginandum, quod quando unit sibi partem novam miraculo antiquo, quod uniat illam sibi illo miraculo praecise facto in primo instanti, quo sibi univit corpus: sed miraculo praecise facto in hoc instanti, in quo unit sibi idem corpus, et per consequens et partem inexistentem. Posset etiam dici unire sibi illam antiquo miraculo etiam facto pro primo instanti, quia est simpliciter eadem unio facta in isto instanti, quae et in primo, est enim eadem persona pro quocumque instanti.
Si etiam teneretur, quod tantum pro primo instanti fuerit facta illa unio, et non pro secundo et tertio, sicut dictum est in 2. dist. 2. quaest. 1. secundum unam opinionem, quod creatura pro primo instanti accipit totum suum esse, quod in tempore sequenti conservatur, sed non nova actione, nec eadem, ut continuata, sic in proposito ; tunc posset dici, quod miraculum praecise est respectu unionis totius corporis, quia illa unio praecise fundabatur in corpore, qua totum corpus dicebatur sic uniri miraculose, et per consequens omnes partes inexistentes dicebantur uniri eodem miraculo, et etiam partes restauratae prius, quia semper stat eadem unio corporis, et sic partes restauratae dicuntur uniri miraculo tantum antiquo. Responsio tamen prima melior est et subtilior.