QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primam distinctionem potentiae activae esse in naturam et voluntatem, illa ex se est determinata ad agendum, ita ut nequeat non agere, nisi impediatur ; haec est indeterminata, ita ut possit agere hunc actum vel oppositum, vel omnem actum suspendere, et si quaeras causam, quare haec est sic indeterminata, illa non, nulla est, nisi quia haec est haec, etc. Quod docet hanc : voluntas vult esse immediatam, habet 3. d. 7. q. 1. n. 7. et 1. d. 8. q. 5. n. 24. et 2. d. 1. q. 2. n. 9. et supra 1. 5. q. 2. n. 6. Vide Schol. 2. ibi. Quod etiam docet indeterminatum per actualitatem non egere determinante, secus de indeterminato materialiter seu passive, habet 1. d. 7. n. 4. et d. 28. q. 3. n. 12. et alias passim.
Quantum ergo ad secundum articulum, primo videndum est de dicta differentia in se. Secundo de intentione Aristotelis circa ipsum. De primo, sciendum est quod prima distinctio potentiae activae est secundum diversum modum eiiciendi operationem ; quod enim circa hoc, vel illud agat, et si aliquo modo distinguat, aut distinctionem ostendat, non tamen ita immediate; non enim potentia ad objectum circa quod operatur, comparatur, nisi mediante operatione quam elicit, et hoc sic, vel sic. Iste autem modus eiiciendi operationem propriam, non potest esse in genere, nisi duplex. Aut enim potentia ex se est determinata ad agendum, ita quod quantum est ex se, non potest non agere, quando non impeditur ab extrinseco ; aut non est ex se determinata, sed potest agere hunc actum, vel oppositum actum, agere etiam, vel non agere. Prima potentia communiter dicitur natura, secunda dicitur voluntas. Unde prima divisio principiorum activorum est in naturam et voluntatem. Juxta quod Aristoteles in 2. Physic. duas ponit causas moventes per accidens, casum juxta naturam, et fortunam juxta propositum sive voluntatem. Si ergo hujus differentiae quaeritur causa, quare scilicet natura est tantum unius, hoc est, cujuscumque vel quorumcumque sit, determinate ex se est istius vel illorum: voluntas autem est oppositorum, idest, ex se indeterminate hujus actionis vel oppositae, seu actionis vel non actionis. Dici potest, quod hujus nulla est causa, sicut enim effectus immediatus ad causam immediatam comparatur per se et primo, et sine causa media, alioquin iretur in infinitum:
ita causa activa ad suam actionem, inquantum ipsam elicit, videtur immedia te se habere, nec est dare aliquam causam quare sic elicit, ,nisi quia est talis causa. Sed hoc est illud, cujus causa quaerebatur.
Sicut ergo calidum calefacit, quia esf calidum, nec ista propositio est mediata, sed est prima in quarto modo per se, ita et haec : Calidum ex se determinate calefacit. Similiter illa: voluntas vult, et voluntas non vult determinate determinatione necessaria ex se. Contra ista objicitur primo sic : ista propositio est contingens, voluntas vult, si voluntas non est ex se determinata ad volendum, quomodo autem aliqua propositio contingens est immediata? Secundo sic, quare ponitur ista indeterminatio in voluntate, si non potest probari per naturam voluntatis? Ad primum responsio, ex necessariis non sequitur contingens. Patet, accipiatur aliqua contingens: si est immediata, habetur propositum: sinon, detur medium: altera praemissa ad ipsam est contingens, alias ex necessariis inferretur contingens; ista praemissa contingens si est mediata, altera praemissa ad ipsam erit contingens, et sic in infinitum, nisi stetur in aliqua contingente immediata.
Confirmatur 1. Posterior. ult. vult Aristoteles quod contingit opinari propter quid, scilicet per immediata, et quia, per mediata; ita inproposito, voluntas vult A, si non est causa inter extrema, habetur propositum, si est causa, puta voluntas vult B; procedetur ulterius, alicubi stabitur, ubi? quare voluntas illud volet? nulla est alia causa, nisi quia est voluntas. Et tamen si illa ultima propositio esset necessaria, non antecederet sola ad aliquam contingentem. Ad secundum, a posteriori probatur, experitur enim qui vult se posse non velle, sive nolle, juxta quod de libertate voluntatis alibi diffusius habetur. Secundo, dubitatur circa praedicta, quomodo reducetur talis causa ad actum, si indeterminata est ex se ad agendum et non agendum ? Responsio, est quaedam indeterminatio insufficientiae, sive ex potentialitate et defectu actualitatis, sicut materia non habens formam est indeterminata ad agendum actionem formae. Est alia superabundantis sufficientiae, quae est ex illimitatione actualitatis, vel simpliciter, vel quodammodo. Primo modo, indeterminatum non reducitur ad actum, nisi prius determinetur ad formam ab alio ; secundo .modo, indeterminatum potest se determinare. Si enim posset hoc, si haberet actum limitatum, quanto magis si illimitatum? cum nullo tunc careat, quod fuit simpliciter principium agendi, alioquin Deus, qui est summe indeterminatus ad quamcumque actionem indeterminatione inmutationis actualitatis, non posset ex se aliquid agere, quod est falsum. Exemplum hujus,ignis est calefactivus, nec quaeritur extrinsecum a quo determinetur ad agendum: si tunc nulla diminutione facta in perfectione caloris, daretur sibi perfectio frigoris, quare non ita ex se determinari posset ad calefaciendum, ut prius? Exemplum tamen illud non est omnino simile, sicut dicetur respondendo ad argumentum principale. Indeterminatio autem quae ponitur in voluntate,non est materialis, nec imperfectionis, inquantum ipsa est activa, sed est excellentis perfectionis et potestatis non alligatae ad determinatum actum.