CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quare incontinentia quaedam et non simpliciter est circa delectabilia quaedam.
Quia autem quaedam delectabilia sunt non ex natura delectabilis, sed potius ex natura et dispositione naturae ejus qui delectationem quaerit in eis : sicut bovi delectabile est orobrum et asino iringi, cholericis adustis amara, phlegmaticis autem pisces, et sic de aliis, oportet vero quaerere qualiter incontinentia sit in tali- bus delectabilibus. Quaedam enim horum delectabilium simpliciter sive universaliter omnibus hominibus sunt delectabilia, ut cibus, vestis, et lectus. Quaedam autem non universaliter sunt delectabilia omnibus, sed diversificantur secundum diversa genera animalium et hominum secundum diversas complexionis dispositiones eorum, ita quod delectabile est uni, non delectabile est alteri. Et hoc ex diversis causis contingit. Aliquando enim contingit propter passiones infirmitatum quae transmutant corpora, sicut est in praegnante in qua in principio etiam praegnationis cum sanguis menstruus retinetur et redundat, turbatur appetitus propter turbatam complexionem : et incipiunt desiderare quae secundum sui naturam non delectabilia sunt : sicut ea quae terrena comedit, id est, quae comedit carbones, et ea quae a comestione stercorum abstinere non potuit : et talia etiam ex istis aegritudinibus contingunt. Aliquando autem tales transmutationes complexionum contingunt propter consuetudinem, quia scilicet connutriti eis qui in talibus delectari consueverunt : sicut de his qui dicuntur connutriti lupis, et postea delectantur in crudarum carnium comestione, cum hoc innaturale sit homini. Natura enim nullum cibum parat sufficienter homini nisi lac, et ideo naturale homini est coquinatum cibum desiderare. Aliquando autem contingunt talia desideria propter perniciosas naturas sive complexiones : sicut qui est de cholera adusta, carbones desiderat et alia adusta amara : et qui est de phlegmate putrido, foetentes desiderat herbas: et melancholicus in obscuro et grosso delectatur. Circa singulas enim harum delectationum investigandi sunt proprii et proximi habitus : qui illi ad mores hominum pertinent.
Habitus autem istos dicimus bestiales : quia non conveniunt hominibus secundum quod homines, sed secundum animale quod in eis est, secundum bestialitatem, hoc est, similitudinem bestiarum
transformantur. Verbi gratia, sicut dicitur de illo homine de quo legitur, quod praegnantes rescidit mulieres et delectabatur pueros de uteris matrum devorare. Dicitur enim quod Lamia fuit quaedam mulier circa Ponticum Scythiae provinciae, quae quia perdidit proprios filios, aliarum mulierum foetus comedit et devoravit. Vel, sicut dicitur, quidam sylvestrium hominum circa Ponticum mare habitantium in Scythia, qualibet gaudet delectatione innaturali. Dicunt enim quosdam illorum delectari crudis piscibus, quosdam hominum carnibus, quosdam autem proprio pueros comedere invicem et nuntiare in convivium ut a parentibus demonstratur. Vel sicut dicitur de Phalaridc. Phalaris enim homo fuit pessimus, qui cum proprium filium dovorasset, lectum habuit in quo posuit homines quos capere potuit. Et quicumque quidem erant longiores lecto, illis truncabat dentibus quantum excedebant longitudinem lecti : quicumque autem breviores erant, illis solvebat juncturas membrorum, ut ad longitudinem lecti extenderet : et in talibus delectabatur.
Tales enim habitus bestiales sunt, et aliquando, sicut diximus, ex aegritudinibus contingunt, vel etiam ex insania. Sicut dicitur quod quidam Ieses Persarum res propriam matrem diis sacrificavit : et quidam servus ejus sacrificans conservum suum, partem conservi accipiens hepar devoravit: sicut et leses primo primum sacrificabam matrem postea devoravit, frustatim dividens eam.
Et tales habitus aliquando sunt ex aegritudine, aliquando ex consuetudine. Sicut quosdam videmus pilos et ungues dentibus evellere et corrodere. Adhuc carbonum et terrae comestiones a quibusdam sunt delectabiles. Et cum omnibus antedictis venereis abusus masculorum quibusdam delectabilis est, qui ephebi vocantur.
Omnes autem hi habitus quibusdam contingunt ex perniciosa natura sive complexione : quibusdam autem ex con- suetudine quae in naturam transponitur. Verbi gratia, qui assuefacti, sunt ex pueris in talibus delectari.
Quibuscumque igitur ex naturali dispositione contingunt, hos nullus sapiens diceret incontinentes simpliciter propter dispositionem perniciosae naturae quam habent ad hoc quod invincibilis eis est : quia dicit Horatius :
Naturam expellas furca tamen usque recurret .
Quemadmodum enim mulieres dicuntur incontinentes : quia ex mollitie naturae habent quod passionibus ducuntur, et non habent constantiam complexionis qua ad rationem ducere valeant passiones : et sic non ducunt passiones, et ducuntur ab eis. Et similiter est quicumque hos habitus habent ex aegritudine. Qui autem habent propter consuetudinem, eo quod consuetudo in naturae modum transponitur, similem habent ad passiones ob ligationem.
Horum autem singula habere est extra terminos humanae malitiae et humani vitii : quemadmodum et bestialitas extra terminos humanitatis est. Ideo si habet tales passiones, continet se et superat eas : vel si non continet et superatur ab eis, hoc non simpliciter continentia vel incontinentia, sed est continentia et incontinentia secundum similitudinem et analogiam dicta, quemadmodum diximus quod talem modum passionis habet continens vel incontinens circa iras. Tales non simpliciter dicendum est esse continentes vel incontinentes, sed continentes vel incontinentes in quodam, eo quod ista extra terminos humanitatis sunt. Continentia autem et incontinentia humanorum sunt.
Omnis enim malitia et omnis insipientia et omnis timiditas et omnis intemperantia et omnis crudelitas quaesuperabundant super terminos humanae mali- tiae, bestiales sunt : et quaedam earum sunt ex bestiali natura sive complexione : quaedam autem aegritudinales, eo quod aegritudinibus quibusdam relinquuntur. Quidam enim ex naturali complexione vitiata et perniciosa dispositi sunt ad timendum omnia, et terrentur etiam si sonum faciat mus : et tales pro certo secundum bestialem timiditatem timidi sunt. Et talium aliquis ex aegritudine sic dispositus fuit, quod etiam mustelam timuit. Similiter etiam est de insipientibus : quidam enim illorum ex vitiosa natura sive complexione tales sunt, ita quod irrationales et solo sensu viventes. Sicut dicitur de barbaris longe positis in Scythia. Quidam autem impedimentum habent rationis ex aegritudine, sicut epileptici vel insani : et horum habitus dicuntur aegritudinales. Bestiales habitus autem corum dicuntur, qui habent hoc ex perniciosa complexione. Quocumque autem modo habeantur tales habitus, contingit aliquem in eis habere quidem passiones, sed. non superari ab eis. Verbi gratia, sicut si diceremus quod Phalaris concupiscens proprium filium comedere, tenuit et continuit se ab opere non deductus a passione. Vel si aliquis inconvenientem delectationem venereorum haduit ad masculos : continuit autem se et non secutus est passionem. Contingit etiam aliquem habere talem passionem et superari ab ea, et sic pati quaedam similia continenti, et quaedam similia incontinenti .
Sicut ergo dicimus in malitia quae est secundum hominem, quaesimpliciter malitia est et sine delectatione. Quaeautem extra terminos humanos est, non dicitur simpliciter et sine delectatione malitia, sed dicitur malitia bestialis, si ex. complexione : vel dicitur malitia aegritudinalis, si est ex aegritudine, et non dicitur malitia simpliciter. Secundum eumdem modum habet se etiam incontinentia, quod scilicet incontinentia quae
circa talia est, dicitur incontinentia bestialis, vel incontinentia aegritudinalis, id est, non simpliciter et sine determinatione incontinentia : quia illa quae simpliciter continentia est, secundum solam humanam est temperantiam, sicut in antehabitis dictum est. Quoniam quidem igitur incontinentia simpliciter solum est circa ea circa quae est temperantia et intemperantia, et quoniam circa alia delectabilia alia species incontinentiae quae secundum metaphoram dicitur et non simpliciter, ex. his quae dicta sunt manifestum est.