MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
An benedictio fructus contineat in se benedictiones omnium, et maxime si habeat benedictiones omnium quae sunt in benedictionibus matris suae comprehensae ?
Post haec quaeritur, An benedictio fructus contineat in se benedictiones omnium, et maxime si habeat benedictiones
omnium quae sunt in benedictionibus matris suae comprehensae ? Et videtur, quod non :
1. Dominus enim non habuit benedictionem conjugatorum,quibus dictum est: Crescite,et multiplicamini , etc. Dominus enim hujusmodi multiplicationem corporalem non habuit, nec generatione terram implevit.
2. item, Luc. I, 14 : Et erit gaudium tibi et exsultatio. Glossa : " Monentur parentes non minus gratias agere pro ortu sanctorum filiorum, quam pro meritis " Non enim parvum munus Dei est dare liberos propagatores generis, successionis haeredes. Jacob in generatione duodecim filiorum gaudet, Abrahae filius datur, Zacharias exauditur, Divinum igitur munus est faecunditas parentis. Agant igitur patres gratias, quia genuerunt : filii, quia generati : matres, quia honorantur praemiis conjugii. Stipendia militiae suae filii sunt. Dominus autem illud munus, illud praemium, illud stipendium non habuit : quia corporaliter non genuit: ergo non omne bonum, vel omnium benedictionem benedictus fructus in se possidebat.
3. Item, Benedictus fructus ventris benedictum fructum ventris non habuit : quia nullum fructum ventris habuit: ergo aliqua benedictione caruit.
4. Item, Luc. x, 42 : Maria optimam partem elegit. Bona est pars conjugatorum, melior viduarum, optima virginum : sed Dominus non habuit bonum conjugatorum, nec viduarum : ergo nec benedictiones omnium.
5. Item, Augustinus dicit, quod caelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae . Ergo utrumque bonum : ergo ambo simul melius bonum : sed Dominus Jesus habuit tantum alterum : ergo non, habuit omne bonum creatum.
6. Item, In foemina est gratia, quod est virgo et mater : ergo in viro debuit esse gratia, quod esset virgo et pater, sed hoc , non habuit.
7. Item, Bonum est esse virginem, bo- num est esse matrem : ergo utrumque simul melius est.
8. Item, Domina mater est carnalis et spiritualis : et filius est tantum pater spiritualis, et non carnalis : ergo ipsa plus habe.t
9. Item, Bonum est esse patrem carnalem, bonum est esse palrem spiritualem : ergo utrumque simul esse est melius.
10, idem, Ipse non est pater Dei, nec Patris, nec Filii, nec Spiritus sancti : sed Domina est mater Dei : ergo ipse non habet totum bonum quod habet mater.
Item, Quaeritur de singulis privilegiis suis, qualiter a Filio excellatur in illis ?
Contra praedicta objicitur in hunc modum :
i. Quidquid boni est in creaturis, est in homine : sed quidquid boni fuit in homine, fuit in Domino nostro Jesu Christo : ergo quidquid boni fuit in creaturis, fuit in Christo.
2. Item, Superiores habent proprietates inferiorum cum excellentia.
3. Item, Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tais. Item, ibidem, v. 3 : Speciosus forma prae filiis hominum.
4. Item, Damascenus : " Accepit primitias nostrae naturae . "
5. Item, Joan. III, 34 : Non ad mensuram dedit ei Deus spiritum. Item, Joan. I, 18 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus.
6. Item, Ad Romam XI, 36 : Ex ipso, ei per ipsum, et in ipso sunt omnia.
7. Item, Anselmus : " Deus est, quo nihil melius excogitari potest .))
8. Item, Damascenus : " Sive secundum virtutem, sive secundum sapientiam, sive tempus, sive locum deficiat a per- fectione, Deus non est . " Ergo quidquid
boni est in creaturis, est in ipso quod est Deus.
9. Item, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum, etc.
10. Item, Quod in omnibus privilegiis ipsam matrem antecedat, patet Primum fuit, quod ipsa numquam peccavit : ipse autem nec in peccatis conceptus fuit. Secundum fuit, quod ipsa peccare non potuit : et si ipsa creatura pura peccare non potuit, quanta minus creator. Augustinus in libro XV de Trinitate : " Magna est potentia Dei nec peccare nec mentiri posse. " Tertium fuit, quod ipsa in omni actu liberi arbitrii merebatur : ipse autem omni bono in ipsa conceptione dignus fuit, et postea quolibet actu nobis meruit. Quartum fuit puritas in summo : sed ipsa habuit puritatem receptivam, ipse autem dativam habuit : ipsa In summo pura fuit ad modum aeris, ipse autem ad modum solis, Quintum fuit, quod ipsa fuit Virgo virginum : ipse autem virgo virginis filius : et plus est esse virginem virginis filium, quam virginem
matrem virginum. Sextum fuit, quod erat mater virgo per generationem : ipse autem pater virgo per creationem : et nobilior est creatio quam generatio, et actus creatoris quam actus creaturae. Septimum luit, quod ipsa fuit mater omnium : ipse autem est pater omnium : et majus est esse patrem quam matrem. Item, ipse genuit verbo, illa autem facto : et plus est et primae generationi similius generare verbo quam facto. Octavum fuit, quod ipsa nullius habuit ignorantiam : ipse autem omnium habuit scientiam. Nonum est, quod ipsa est stella maris : ipse autem est lux mundi. Decimum est, quod ipsa est porta caeli: ipse autem est ostium in quo est porta. Undecimum est, quod ipsa communicationem passionis habuit per compassionem : ipse autem ipsam passionem habuit. Duodecimum est, quod ipsa est super choros Angelorum exaltata : ipse autem nomen habet quod est super omne nomen. Tertium decimum est, quod ipsa est mater misericordiae : ipse autem est pater misericordiarum et rex gloriae .