QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat bene quomodo intellectus sit idem principium cum natura, quia ex se indeterminatus non est. Ut autem salvet intentum Aristotelis, qualiter sit potentia rationalis, id est oppositorum, exponit id intelligendum esse, quatenus ejus actus determinatur a voluntate, in ordine ad aliquid faciendum; unde ut praecedit actum voluntatis, ad naturam spectat; quomodo autem intellectus subsit voluntatis imperio ad convertendum eum ad objecta, vel divertendum ab eis, tractat bene Doct. 2. d. 42. q. 4. a num. 10.
Sed quomodo faciunt praedicta ad intentum Aristotelis, qui differentiam dictam non ponit inter naturam et voluntatem, sed inter irrationalem potentiam et rationalem, per rationalem intelligens solum intellectum, ut videtur secundum supra allegata? Respondeo, intellectus et voluntas possunt comparari ad actus proprios quos eliciunt, vel ad actus aliarum potentiarum inferiorum, in quibus quamdam causalitatem habent, intellectus ostendendo et dirigendo, voluntas inclinando et imperando. Prima comparatio est essentialior, patet, et sic intellectus cadit sub natura: est enim ex se determinatus ad intelligendum, et non habet in potestate sua intelligere et non intelligere, sive circa complexa, ubi potest habere contrarios actus. Non habet etiam illos in potestate sua assentire et dissentirein tantum, quod si etiam aliqua una notitia sit oppositorum cognitorum, ut videtur Aristoteles dicere, adhuc respectu illius cognitionis non est intellectus ex se indeterminatus, imo necessario tunc elicit intellectionem, sicut aliam quae esset tantum unius cogniti. Voluntas autem ad proprium actum eliciendum opposito modo se habet, utdictum est prius. Unde isto modo loquendo ponuntur tantum duae productiones in divinis, et quod intellectus est idem principium cum natura. Secundum hanc primam comparationem non videtur loqui Aristoteles: secunda comparatio videtur quasi accidentalis, tum quia ad actus aliarum potentiarum non comparantur istae potentiae, n isi mediantibus actibus propriis ut videtur, qui proprii priores sunt illis aliis. Tum quia specialiter intellectus hoc modo non habet rationem potentiae activae propriae dictae, et tactum est in 7. c. 6. q. 2. Et hoc modo videtur Aristoteles loqui, et ponere talem ordinem, quod primo requiritur notitia aliqualis oppositorum. Sed ista ex se est insufficiens ad aliquid causandum extra, quia ut arguit in 4. c tunc faceret opposita; hoc non videtur sequi nisi quia intellectus etiam cognoscens opposita, quantum ad illud causalitatis, quod habet respectu eorum fiendorum extra, ex se determinatus est ad illud cujus est, et ita non solum non est rationalis respectu actus proprii, sed nec completive rationalis respectu actus extrinseci in quo dirigit, imo praecise sumptus etiam respectu extrinseci, est irrationalis, solummodo autem secundum quid rationalis, inquantum praeexigitur ad actum potentiae rationalis. Sequitur voluntas determinans, non sic quodi ipsa potentia voluntatis ex se determinata sit ad unum, et per hoc aggregatum, et ex intellectu oppositorum, et voluntate sit unius, ut supra allegatur ; sed quod voluntas, quae indeterminata est ad actum proprium, illum elicit, et per illum determinat intellectum quantum ad illam causalitatem, quam habet respectu fiendi extra. Unde Aristo teles dicit, hoc autem dico appetitum, aut prohaeresim, id est, electionem, non dicit autem voluntatem scilicet potentiam. Itaque si potentia rationalis dicatur ab Aristotele intellectus, differentia dicta sic intelligenda est, secundum supra posita, sibi non convenit respectu actus proprii; nec inquantum per actum suum concurrit ad actum potentiae inferioris, praecise sumendo actum suum, sed utroque modo cadit sub natura: cadit autem sub alio membro, inquantum subest per actum suum actibus voluntatis. Si autem intelligitur rationalis, id est, cum ratione, tunc voluntas est proprie rationalis, et ipsa est oppositorum, tam quoad actum proprium, quam quoad actus inferiorum, et non oppositorum modo naturae, sicut intellectus non potens se determinare ad alterum, sed modo libero, potens se determinare, et ideo est potentia, quia ipsa aliquid potest, nam potest se determinare. Intellectus autem proprie non est potentia respectu extrinsecorum, quia ipse si est oppositorum, non potest se determinare, et nisi determinetur, nihil extra poterit.